CATVLLI CARMINA
Catulli (-lis La2) Veronensis liber incipit ad Cornelium BGR Ven Laur. 33.12: Catulli Veronensis poetae liber incipit A et Santenianus: Catulli Veronensis ad Cornelium La1: Catullus Veronensis poeta O: Catuli Veronensis poete cla liber incipit a: Q. Catuli Veronensis liber incipit ad Cornelium I D: Q. VALERI. CATVLLI. VERONENS. AD CORN. NEPOTEM. LIBER C
I
Qui dono lepidum nouum libellum
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas;
5iam tum cum ausus es unus Italorum
omne acuum tribus explicare cartis
doctis, Iuppiter, et laboriosis.
quare habe tibi quidquid hoc libelli
qualecumque; quod, o patrona uirgo,
10I 1 Qui ADh Gulielmus Pastrengicus (1295-1360 A.D.) de originibus rerum p. 88b: cui GO3 (non qui) RBCLa1 2 arido codd.: arida Pastrengicus, fortasse ex Serui adnotatione ad Aen. xii. 587 ubi tradit Catullum pumicem dixisse feminino
5 tum h: tamen Ω es h: est Ω
8 tibi habe quicquid Ω haec O libelli al. mei G 9 quod] quidem D, Bodl. Lat. Class. e. 15, marg. R o add. Perusinus (p): om. Ω patroni ut ergo Bergk 10 perire O
3. Sic enim monstrantibus Elmero Merrill et E. B. Nicholson nunc lego quod in G et O scriptum est.
II
Passer, deliciae meae puellae,
quicum ludere, quem in sinu tenere,
qui primum digitum dare atpetenti
et acris solet incitare morsus,
5carum nescio quid libet iocari,
†credo ut cum grauis acquiescet ardor:†
tecum ludere sicut ipsa possem
10et tristis animi leuare curas!
tam gratum est mihi quam ferunt puellae
II Fletus passeris Lesbie Ω: spatium unius uersus in O titulo tamen carens
3 qui GODBLa1 (m. pr.): {Q̸c}uiA R: cui ha, marg. O: quoi C at petenti O: at petenti al. patenti Ven. et sic G prius, quamuis post in parenti mutatum fuerit: appetenti Ra 6 karum GO libet GO sed iubet marg. O: lubet Baehrens 8 sic Ω sed cum om. Ba credo, ut tum g. acquiescat a. Baptista Guarinus: credo, et cum (quo Postgate) grauis acquiescit (-at Postgate) ardor ego olim: quaerit quo g. acquiescat a. E. M. Thompson. Omittendum esse credo ratus est Tartara tamquam additum ab eo qui dubitationem suam de scriptura sic declarauit 9 ludere (suprascr. al. luderem) G: luderem D Post 10 uidentur excidisse quaedam, uelut tecum ludere, sic ut ipsa ludit: sed interstitii uestigia non habent codices 11 est omittebat Conington
13 ligatam ACBLa1Dah Priscianus: negatam al. ligatam G: negatam O: ligatam marg. negatam R, sed ut ante ligatam uideatur aliquid erasum: cf. Carm. Epigr. 1504.49 Buech. zonulam ut soluas diu ligatam
III
Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum uenustiorum.
passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae.
5quem plus illa oculis suis amabat:
nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem.
nec sese a gremio illius mouebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
10ad solam dominam usque pipilabat.
qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quenquam.
at uobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella deuoratis:
15tam bellum mihi passerem abstulistis.
III cum II continuatum habent Ω, nullo titulo nec spatio tituli
4 om. ABCLa1a 7 ipsa ABC
9 circum siliens GR: circum silens al. siliens O 10 pipilabat Da: piplabat Ω: pipiabat marg. h Voss
11 tenebricosum h2: tenebrosum Ω 12 illuc marg. O: illud Ω Carm. Epigr. 1504.11 Buech. Unde fata negant redire quemquam
14 Orciquae R m. pr.: Orcique al. quae G: Orcique COVen bella al. pulcra G: bella i. pulcra O
16 uae... uae miselle scripsi ex eo quod habent Ω 16 Bonum factum male bonus ille passer: correxerunt ex Att. xv.1.1 o factum male, o miselle passer: cf. Carm. Epigr. 1512.4.7 Buech. o factum male Myia quod peristi: proh miselle passer Bapt. Guarinus: pro f. m. pro pusille Froehlich: io miselle p. Lachmann 17 tua (suprascr. quia) O 18 turgidoli R m. pr.
IV
Phasellus ille, quem uidetis, hospites,
neque ullius natantis impetum trabis
nequisse praeterire, siue palmulis
5opus foret uolare siue linteo.
et hoc negat minacis Adriatici
negare litus insulasue Cycladas
Rhodumque nobilem horridamque Thraciam,
Propontida trucemue Ponticum sinum,
10ubi iste post phasellus antea fuit
comata silua: nam Cytorio in iugo
loquente saepe sibilum edidit coma.
Amastri Pontica et Cytore buxifer,
tibi haec fuisse et esse cognitissima
15ait phasellus: ultima ex origine
tuo stetisse dicit in cacumine,
tuo imbuisse palmulas in aequore,
et inde tot per impotentia freta
herum tulisse, laeua siue dextera
20uocaret aura, siue utrumque Iuppiter
simul secundus incidisset in pedem.
neque ulla uota litoralibus deis
sibi esse facta, cum ueniret a marei
nouissimo hunc ad usque limpidum lacum.
25sed haec prius fuere: nunc recondita
IV DE PHASELLO (-ELO VenR) Ω: spatium unius uersus in O
1 Phaselus DaVen 2 aiunt Ω 2 celerrimum (celerimum O) Ω 3 illius Ω tradis h2: tardis Ω 4 neque esse Ω sine Ω: siue R 5 sine Ω: siue R
6 haec O negant R mina ei B m. pr., GOVenDah: mina ci Cod. Vat. 1630: mina||| dein minacis R 7 insula uegeladas O 8 tractam Ω sed traciam corr. R et corr. La1 11 silua om. O, add. in marg. cit(th C)eorio Ω sed citeono Oh2
13 citheri GO et R m. pr. 14 cognitissima ah2: cognotissima Ω 17 tuo O: tuas cett. 18 inte R 19 herum GOR 20 uocare cura ABCGOh: uocaret ura R m. pr.: uocaret aura corr. R
22 litoralibus GR litt. OBAC diis Ω sed e iam superscripta in La1 23 a marei Lachm.: amaret Ω et, ut videtur, R ante quam in amari mutatum erat: amare ah2 24 nouissimo a: nouissime Ω, Munro
25 hoc CGVen R m. pr. 27 Castor D, Diomedes p. 344 Keil: Castorum R m. pr. B et La1 nondum mutati: Castrum al. Castorum G: Castrum O
V
Viuamus, mea Lesbia, atque amemus,
soles occidere et redire possunt:
5nobis cum semel occidit breuis lux,
nox est perpetua una dormienda.
da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum.
10dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
V AD LESBIAM Ω: in O spatium unius uersus sine titulo
3 extime(ne O)mus Ω
5 nobiscum Ω
8 deinde mi//// altera da//// secunda centum G, et sic R, nisi quod da post inlatum uidetur: deinde mille altera deinde secunda centum Oh2
10 deinde Ω 11 conturbauimus Ω nesciamus Ω 13 tantum corr. R, corr. La1: tantus CGOVen, R et La1 nondum mutati sciet Buecheler ex Priap. lii. 12
VI
nei sint illepidae atque inelegantes,
uelles dicere, nec tacere posses.
5scorti diligis: hoc pudet fateri.
nam te non uiduas iacere noctes
nequiquam tacitum cubile clamat
Sertisque ac Syrio fraglans oliuo,
puluinusque peraeque et hic et ille
10attritus, tremulique quassa lecti
nam nil uerpa ualet, nihil tacere.
cur? non tam latera ecfututa pandas,
nei tu quid facias ineptiarum.
15quare, quidquid habes boni malique,
VI cum V continuatur in O: AD FLAVIVM cett.
2 nei Lachmann: ne Ω 3 uelis et possis Heinsius
5 hic O
7 nequiquam Haupt: nequicquam GVen et R, sed hi duo diuise: ne quid quam O 8 Sertisque Da: Sertis Ω nisi quod Sectis BLa1 ac Syrio Auantius: a sirio R m. pr.: asirio GO fraglans scripsi: flagrans GORVenBLa1: fragrans D et Laur. 33.12 9 et haec et illo O: et hec (suprascr. hic) et illo (suprascr. al. ille) GRVen Correxerunt et hic et illic (illi), et heic et illei Fort. et hoc (= huc) et illo 10 cassa D, Froehner: casa a (m. pr.)
12 nil uerpa ualet scripsi: inista preualet O: ni ista preualet GRVen: mi stupra ualet uir doctus in Ephem. Class. xxiv. p. 211 (stupra iam Scaliger) nil ista ualet Lachm.: nil stupra u. Haupt
13 sic Lachm.: cur non tam latera et futura panda Ω: et fututa h2 pandas h 14 nei Marcilius: nec Ω: ne a
15 quid quid O: quicquid Ω
bonique malique O
17 uersum O: uersum
(sic) R
VII
Quaeris, quot mihi basiationes
tuae, Lesbia, sint satis superque.
quam magnus numerus Libyssae harenae
5et Batti ueteris sacrum sepulcrum;
aut quam sidera multa, cum tacet nox,
furtiuos hominum uident amores;
10VII Spatium unius uersus in O titulo carens: AD LESBIAM cett.
1 quod GORLa1
3 libisse ORVen: lybisse G 4 lasarpici feris al. fretis GRVen: lasarpici fecis Oh2 tyrenis al. cyrenis GRVen: tyrenis OLa1, B m. pr. 5 oradum uel ora dum Ω 6 beati O; beati al. beari GRVen: brati a (m. pr.) 9 basiei O, et R m. pr.: basiei al. basia GVenC
VIII
Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod uides perisse perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles,
cum uentitabas quo puella ducebat
5amata nobis quantum amabitur nulla.
ibi illa multa tum iocosa fiebant,
quae tu uolebas nec puella nolebat.
fulsere uere candidi tibi soles.
nunc iam illa non uolt: tu quoque inpotens noli,
10nec quae fugit sectare, nec miser uiue,
sed obstinata mente perfer, obdura.
uale, puella. iam Catullus obdurat,
nec te requiret nec rogabit inuitam.
at te dolebis, cum rogaberis nulla.
15scelesta †ne te†. quae tibi manet uita!
quis nunc te adibit? cui uideberis bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
VIII Spatium unius uersus in O titulo carens: AD SE IPSVM Ω
6 cum O: tam Scaliger
9 impotens noli Auantius: impote (inpote O) Ω
12 om. La1
14 nulla Ω
15 ne ter tibi quae Bodl. Lat. Class. e. 15: nec te Phil.: nocte Statius nullam... noctem Voss 18 cum labella O
IX
antistans mihi milibus trecentis,
uenistine domum ad tuos Penates
fratresque unanimos anumque matrem?
5uisam te incolumem audiamque Hiberum
narrantem loca, facta, nationes,
ut mos est tuus, applicansque collum
iucundum os oculosque suauiabor.
10IX AD VERAN(N)IVM Ω: spatium unius uersus in O
1 Verani a: Veranni BDGLa1Ohh2: Veramni AC e om. O 2 antistans Auantius: antistas Ω milibus O: millibus GRVen.
4 uno animo sanamque O: uno animo suamque al. sanam GVen anumque Faernus: senemque Auantius
9 suauiabor D: suabior Ω
X
scortillum, ut mihi tum repente uisum est,
non sane illepidum neque inuenustum.
5huc ut uenimus, incidere nobis
sermones uarii, in quibus, quid esset
iam Bithynia, quo modo se haberet,
et quonam mihi profuisset aere.
respondi id quod erat, nihil neque ipsis
10nec praetoribus esse nec cohorti,
cur quisquam caput unctius referret,
X cum IX continuant Ω nullo spatio relicto
1 Varus C: Varius GOR Ven La1: Verannius D 3 tunc ORVen Laur. 33.12 4 inlep. Lachm.
7 Iarbithinia O quomodo posse haberet Ω: corr. ed. pr. 8 ecquonam Statius: et quoniam al quonam GRVen: et quoniam OACDah2 aere a: here GOLa1ACD: hēre (= habere) Bh
9 neque in ipsis (suprascr. al. neque ipsis ñ) G: neque nec in ipsis OBCLa1: nec in ipsis al. neque ipsis R: nihil in ipsis Conington: nihil neque ipsi Traube 10 prius nec om. RVenACa sed RVen addunt in marg. hic Giri hoc praetore fuisse Traube 11 Cur q. c. u. referret? Munro 13 non al. nec GRVen: nec Oa: ne h2 facerent Da
‘at certe tamen,’ inquiunt ‘quod illic
15natum dicitur esse, comparasti
ad lecticam hominis.’ Ego, ut puellae
‘non’ inquam ‘mihi tam fuit maligne,
ut, prouincia quod mala incidisset,
20non possem octo homines parare rectos.’
at mi nullus erat neque hic neque illic,
fractum qui ueteris pedem grabati
in collo sibi collocare posset.
hic illa, ut decuit cinaediorem,
25‘quaeso’ inquit ‘mihi, mi Catulle, paulum
istos †commoda: nam† uolo ad Sarapim
deferri.’ ‘mane’ inquii puellae,
‘istud quod modo dixeram me habere,
30Cinna est Gaius, is sibi parauit.
uerum, utrum illius an mei, quid ad me?
utor tam bene quam mihi pararim.
15 asse Statius
21 nec hic neque illic GORVen 22 fractumque Ω
24 docuit Ω, corr. a sined. O 25 inquid O 26 com(m)oda nam codd. praeter Oh2: comodā nam O: comenda nam h2: commodum enim Hand: Istos da modo: nam Munro: commoda; eram (heram) uel commoneam ego sarapim D: sarapim (suprascr. al. e) G: serapim (ini O) RVenO 27 deferri ACD: deserti al. deferri GBRVen: deserti OLa1 mane inquii Statius: mane me inquit (-d O) Ω: minime Ald. I.: mi anime Bergk: meminei Munro 30 Cinna est Gaius Beroaldus: Cuma est grauis Ω 31 ad me Da et corr. R: a me Ω
32 paratis Statius
33 tu insulsa h: tu insula Ω: tulsa O et] hac D: ac a 34 negligentem Ω
XI |
XI AD FVRIVM ET AVRELIVM Ω: in O spatium non est, sed primo uersui adscriptum est = |
Furi et Aureli, comites Catulli, |
2 penetrabit ed. 1473: penetrauit Ω 3 ut GO Caesenas: et h2: ubi cett. coa Oh2 |
5
siue in Hyrcanos Arabesque molles, seu Sacas sagittiferosue Parthos, |
5 arabasue Oh2: arabaesque G: arabesque R cum plerisque 6 siue sagas (-x CGORa) Ω sagittiferosque D Lachm.: que om. a 7 qui B Phil. h: om. h2 |
siue trans altas gradietur Alpes, 10Caesaris uisens monimenta magni, |
8 Epra O 9 sui O latas Bh apes (suprascr. l) R 10 uidens ABCD: uissens h2 11 hor(r)ibilesque DGOh2: horribiles RVenACBLa1: horribile aequor Haupt: horribilem salum Munro: h. fretum Everett: horribilesque uitro (uel uultu) in- usque Palmer: horribilem sequi Housman, in quod ipse olim incideram, mutato uidens in nitens: fort. horribiles citroque ult|roque 12 mosque... britannos G. In Oh2 uersus incipit ab ultimosque (Vitimosque O) 13 fere Ω 14 temptare OVen: tentare GR et plerique |
omnia haec, quaecunque feret uoluntas caelitum, temptare simul parati, 15 |
|
cum suis uiuat ualeatque moechis, quos simul complexa tenet trecentos, nullum amans uere, sed identidem omnium 20 |
|
nec meum respectet, ut ante, amorem, qui illius culpa cecidit uelut prati |
22 qui BLa1Da, sed in B prius fuit cui: cui GORVenChh2 23 posquam RVenD |
XII
Marrucine Asini, manu sinistra
non belle uteris in ioco atque uino:
hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:
5quamuis sordida res et inuenusta est.
non credis mihi? crede Pollioni
fratri, qui tua furta uel talento
mutari uelit: est enim leporum
10quare aut hendecasyllabos trecentos
exspecta, aut mihi linteum remitte,
quod me non mouet aestimatione,
uerum est mnemosynum mei sodalis.
nam sudaria Saetaba ex Hiberis
15XII AD MATRVCINVM ASIN[I]VM Ω: in G Asinium tantum est, in O spatium unius uersus titulo carens
1 Marrucine Parthenius: Matrucine Ω 2 ioco al. loco BGRVen: loco O 3 negleg. O: neglig. GR 4 salsum al. falsum G: falsum al. salsum ORVen: falsum ABCDLa1hh2
6 polioni h2a 7 frat̅ (frater) O 8 uoluit O: uolit Baehrens 9 dissertus O: difertus Passeratius
10 endeca sillabos GORLa1 11 expecta Ω 12 extimatione Ω 13 nemo est sinum O: est nemo sinum (sinunt BLa1hh2) cett.
14 settaba O: thessala D et Vat. 1630 ex Hiberis ed. pr.: exhibere Ω: ex Hibereis Lachmann: ex Hibero Owen 15 numeri al. muneri GCRVen: numeri OALa1 16 hec al. hoc R amem D: aḷmeni R: ameni GOCVen 17 ut h2: et Ω Ad hunc uersum respexit Plinius H. N. praef. I
XIII
Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
paucis, si tibi di fauent, diebus,
si tecum attuleris bonam atque magnam
cenam, non sine candida puella
5et uino et sale et omnibus cachinnis.
haec si, inquam, attuleris, uenuste noster,
plenus sacculus est aranearum.
sed contra accipies meros amores
10seu quid suauius elegantiusue est:
nam unguentum dabo, quod meae puellae
donarunt Veneres Cupidinesque,
XIII AD FABVLLVM Ω: spatium unius versus in O titulo carens
2 dii Ω
6 inquam marg. unquam h2: unquam Ω 8 saculus GORBVen
9 meos OAa 10 seu quid Santenianus Lachmanni: seu qui OBCLa1: seu qui al. quod GRVen 14 Fabulle (non fab.) R
XIV
Nei te plus oculis meis amarem,
iucundissime Calue, munere isto
nam quid feci ego quidue sum locutus,
5cur me tot male perderes poetis?
isti di mala multa dent clienti,
qui tantum tibi misit impiorum.
quod si, ut suspicor, hoc nouum ac repertum
munus dat tibi Sulla litterator,
10non est mi male, sed bene ac beate,
quod non dispereunt tui labores.
di magni, horribilem et sacrum libellum!
quem tu scilicet ad tuum Catullum
misti, continuo ut die periret,
15non non hoc tibi, salse, sic abibit.
nam, si luxerit, ad librariorum
curram scrinia, Caesios, Aquinos,
Suffenum, omnia colligam uenena,
20ac te his suppliciis remunerabor.
XIV AD CALVVM POETAM Ω: in O spatium unius uersus titulo carens
1 nei Lachmann: ne Ω: nen h2 3 uaciniano GRLa1 5 malis Ω
6 dant Ω
9 sulla A et Santenianus m. pr.: si illa GORBCDLa1: sylla D literator GOR Versum attulit Martianus Capella § 229, et ex eo, ut creditur, Ioannes Saresberiensis Metal. I. 24 10 mihi Ω
14 misti ed. pr.: misisti Ω continuo. ut GORVen die] miser Halbertsma 15 opimo al. optimo GRVenBLa1: oppinio O Versum attulit Macrobius Sat. ii. I. 8
16 hoc Dh2: hec Ω salse al. false sit (uel fit) adhibit (uel adbibit) Ω
17 luserit (suprascr. al. x) G 18 curam O: curtam Ω scrinea RVen 19 Suffenam Ω: Sufferam AD marg. h2 20 hac GORVenh2 tibi hiis supplit’ O remunerabor R, idemque iterum in marg.
23 seculi Ω
XIVb
XIVb Hi uersus cum carminis XIV uersu ultimo coniuncti leguntur in codicibus: seiunxit Bapt. Guarinus
3 ammouere O
XV
Commendo tibi me ac meos amores,
ut, si quicquam animo tuo cupisti,
quod castum expeteres et integellum,
5non dico a populo: nihil ueremur
istos, qui in platea modo huc modo illuc
in re praetereunt, sua occupati:
10infesto pueris bonis malisque.
quem tu qua lubet, ut lubet, moueto
quantum uis, ubi erit foris paratum:
hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
quod si te mala mens furorque uecors
15in tantam impulerit, sceleste, culpam,
ut nostrum insidiis caput lacessas;
a tum te miserum malique fati,
XV AD AVRELIVM Ω: spatium unius uersus in O titulo carens
2 [*] pudentem p[*]etoB G: pudentem pecto h2 8 inre ex inte G: inte h2 occupari O 10 bonisque malisque Ω
11 qua lubet ut iubet GD: qualib’ ut al. iubet O: ut lubet om. ABCLa1a, add. in marg. Ven 12 ubi] ut h2 13 huc G excipias peto L. Weber Eisenacensis, quod puto semper fere correptum inueniatur, sed cf. Priap. xii. 2 Cumaeae soror ut puto Sibyllae pudenter al. prudenter GRVen
16 nostrum GDah2: nostrorum Ω 17 a tum te Statius: at tum te AC: ah (ha O) tamen te ORBLa1h2: ah tamen al. tum te GVen 18 atractis O: atratis BLa1h2
XVI
Aureli pathice et cinaede Furi,
qui me ex uersiculis meis putastis,
quod sunt molliculi, parum pudicum.
5nam castum esse decet pium poetam
ipsum, uersiculos nihil necesse est,
qui tum denique habent salem ac leporem,
si sint molliculi ac parum pudici,
et quod pruriat incitare possint,
10non dico pueris, sed his pilosis
qui duros nequeunt mouere lumbos.
uos, quod milia multa basiorum
XVI cum XV continuant Ω
1 Pedic. ah2: Pedit. A: Dedicabo Ω 3 me ex mi G 4 quot ex quod G sụ̇t (sic) R
5-8 extant ap. Plin. Epp. iv. 14. 5 et 5-6 ap. Apul. Apol. xi 7 tum Dh: tamen al. tum GRVenC: tamen OABLa1h2: tunc codices Plini ac om. h2 8 sint Ω: sunt codices Plini 9 ut Froehlich possint A: possunt (suprascr. i) C: possunt Ω et codices Plini
12 uos quod Laur. 33.12: uos qui AC: uosque (hosque O) Ω 14 dedicabo Ω
XVII
O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
et salire paratum habes, sed uereris inepta
crura ponticuli acsuleis stantis in rediuiuis,
ne supinus eat cauaque in palude recumbat;
5sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
in quo uel Salisubsali sacra suscipiantur:
munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
quendam municipem meum de tuo uolo ponte
ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
10XVII In GO nec titulus est nec spatium tituli: ceteri aut spatium habent aut titulum
1 o culonia quae AC: o culo in aque Ω ludere h: laedere Ω 3 acsuleis scripsi: ac sulcis Ω: assulis Statius: axuleis Schwabe: aesculeis Palmer: num hastuleis? stantis Statius: tantis Ω 6 salisubsali Bergk: sali subsali VenD: sali subs(sc RB marg. Ven)ili GORACBLaurentiani: salisubsilis Statius suscipiant Ω: sus recipiant h2
8 quedam Oh2 de tuo uolo ponte om. BLa1 10 pudiceque paludes Ω: puniceque A: pu iceque (sic): puiceque C sine uestigio rasurae
insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
bimuli tremula patris dormientis in ulna.
quoi cum sit uiridissimo nupta flore puella
15et puella tenellulo delicatior haedo,
asseruanda nigerrimis diligentius uuis,
ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
nec se subleuat ex sua parte, sed uelut alnus
in fossa Liguri iacet suppernata securi,
20tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam.
talis iste meus stupor nil uidet, nihil audit,
ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
nunc eum uolo de tuo ponte mittere pronum,
si pote stolidum repente excitare ueternum;
2514 quoi cum Scaliger: cui iocum Ω 15 et ACh2: ut Ω 16 adseruanda O 18 nec se ed. 1473: nec me Ω 19 Ligari fragm. Festi p. 438 ed. von Ponor suppernata Festus: superata Ω: separata BLa1 21 nihil uidet Ω
22 quid G sed d super rasuram 23 nunc] hunc ACa eum AC et corr. D: cum GRVenBLa1 nunc uolo uolo O: hunc meum Froehlich
24 potest olidum Ω: corr. Victorius Var. Lect. xiii. 11 exitare GORVen BLa1, quod tamquam frequentatiuum uerbi exire retinebat Traube 25 derelinquere O cum Parisino 7989: delinquere cett. nisi quod a habet relinquere
Desunt Carmina XVIII, XIX, XX.
XXI
non harum modo, sed quot aut fuerunt
aut sunt aut aliis erunt in annis,
5nec clam: nam simul es, iocaris una,
haerens ad latus omnia experiris.
frustra: nam insidias mihi instruentem
atqui si faceres satur, tacerem:
10nunc ipsum id doleo, quod esurire
mellitus puer et sitire discet.
XXI AD AVRELIVM Ω: spatium unius uersus in O titulo carens
1 exuritionum uel exuricionum Ω 4 pedicare AC: dedicare Ω
5 es iocaris D: exiocaris Ω: et iocaris ACah 6 haeres h Voss experibis uel experibus Ω
7 struentem Ribbeck 8 irruminatione Ω
9 atqui si scripsi ex eo quod Caesenas habet atque qui si: atque id si AC: atque ipsi Ω 10 id om. BLa1 esuriẹre O: exurire GRDBLa1 11 mellitus Hand: me me Ω: ieiunus Huschke: meus mei Schwabe
12 desinat Ω: desinas AC 13 ne ed. pr.: nec Ω: nei Baehrens irrumatus ed. pr.: irruminatus sum Ω
XXII
Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
homo est uenustus et dicax et urbanus,
idemque longe plurimos facit uersus.
puto esse ego illi milia aut decem aut plura
5perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto
relata: cartae regiae, noui libri,
noui umbilici, lora rubra, membrana
derecta plumbo, et pumice omnia aequata.
haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
10Suffenus unus caprimulgus aut fossor
rursus uidetur: tantum abhorret ac mutat.
hoc quid putemus esse? qui modo scurra
aut siquid hac re tersius uidebatur,
idem infaceto est infacetior rure,
15simul poemata attigit, neque idem umquam
aeque est beatus ac poema cum scribit:
tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
quem non in aliqua re uidere Suffenum
20XXII cum XXI continuant GO sine interstitio, adiecto tamen quod nouum carmen indicet: AD VARVM marg. G, RVenABD: AD VARIVM C
3 idemque al. itemque G
4 puto esse ego GORVenLa1: puto ego esse BCDh milia O: millia G 5 sic] sit Ω palmisepto (-seto BLa1 Ω: παλίμψηστον Marcilius 6 noue Ω: nouem Dah: nouei Lachm. 7 membrana Auantius: membran(a)e Ω, Munro 8 derecta Statius: detecta Ω
10 capri. mulgus GRVen 11 abhoret O: fortasse aberrat
13 ac re O: aut re cod. Ashburneri: fort. aure tersius uel tertius Peiper, Munro: tristius Ω: tritius ed. Iunt. 1503: scitius L. Mueller: strictius uel crispius ego 14 in faceto est in faceto rure GOR: infacet rure A: infaceti’ C 15 neque idem G: uel neque nec idem Oh 16 ac h: ah ABDLa1a: ha GORVen cum] tum R 17 tamque] tamquam DGOh
18-20 omnes fallimur... error extant apud Hieremiam Iudicem de Montagnone, Part. II (I) 3. 8, ed. Ven. 1505; 19-21 in Flor. Moral. Auctorit. II. 3, qui liber scriptus est anno 1329 Veronae 18 neque est GRVen: nec est O 21 uidentur codex Monacensis Porphyrionis ad Hor. S. ii. 3. 299; legitne Porphyrion uidetur?
XXIII
Furei, cui neque seruos est neque arca
nec cimex neque araneus neque ignis,
uerum est et pater et nouerca, quorum
dentes uel silicem comesse possunt,
5est pulcre tibi cum tuo parente
et cum coniuge lignea parentis.
nec mirum: bene nam ualetis omnes,
pulcre concoquitis, nihil timetis,
non incendia, non graues ruinas,
10non facta impia, non dolos ueneni,
aut siquid magis aridum est habetis
sole et frigore et esuritione.
15quare non tibi sit bene ac beate?
a te sudor abest, abest saliua,
mucusque et mala pituita nasi.
hanc ad munditiem adde mundiorem,
quod culus tibi purior salillo est,
20nec toto decies cacas in anno,
atque id durius est faba et lapillis,
quod tu si manibus teras fricesque,
non umquam digitum inquinare posses.
haec tu commoda tam beata, Furi,
25noli spernere nec putare parui,
XXIII AD FVRIVM Ω: spatium unius uersus in O
1 Furei (ẹ Ven) Ω quod non ausus sum immutare: Furi a seruos Statius: seruo al. seruus GRVen: seruo OBCLa1 2 cimex animal neque GR: cimex al. neque O 5, 8 pulcre GORVen 6 linea B: num iuncea? cf. Goetz Thes. Gloss. p. 611
7 nẹc̣ (suprascr. i) G: ne al. nec RVen: ne OABCLa1: ni Dh ualetis .Ṛ. om̅s B 9 ruinas GD: minas ORVenABCh 10 fac̣ta G: fata D: furta Haupt
12 aut qui Ω: ut qui Statius 13 aridum magis est Ω
15 sit O: si Ω
16 abest O semel 17 mucusque a: muccusue (muc- B, muct- O) Ω pic̣tuita G
19 culus al. cuius GVen: cuius al. culus RC: cuius O 21 lupillis Gulielmius 22 friesque Baehrens 23 posses Ω: possis Froehlich: posseis Baehrens 24 haec tua Ω furi codd. 26 sesterciaque O 27 satis beatu’s Bergk: satis beatus Ω: sat es beatus ed. Calpurn. 1481
XXIV
O qui flosculus es Iuuentiorum,
non horum modo, sed quot aut fuerunt
aut posthac aliis erunt in annis,
mallem diuitias Midae dedisses
5isti, qui neque seruos est neque arca,
quam sic te sineres ab illo amari.
‘qui? non est homo bellus?’ inquies. est:
sed bello huic neque seruos est neque arca.
hoc tu quam lubet abice eleuaque:
10XXIV cum XXIII continuant codices, nullo spatio relicto
1 es] est Ω 2 quod GORVen 4 Midae dedisses Voss: mi dededisses O: mi ededisses Paris. 7989 m. pr.: mi dedisses Ω 5 qui OAC: qui al. cui GR neque al. nec G: nec al. neque R 5, 8 seruos] seruus Ω 7 quid O
9 hec G: nec D qua lubet G: quamlubet al. qua Ven 10 seruom] seruum Ω
XXV
Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
uel anseris medullula uel imula oricilla
uel pene languido senis situque araneoso,
idemque, Thalle, turbida rapacior procella,
5cum diua †mulier aries† ostendit oscitantes,
remitte pallium mihi meum, quod inuolasti,
sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
inepte, quae palam soles habere tamquam auita.
quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
10ne laneum latusculum manusque mollicellas
inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
XXV AD TALL(TAL B)VM Ω: nullum interstitium in O
1 talle Ω: tale Par. 7989 2 medullula O: medulla cett. oricilla (auricilla) Scaliger: moricilla GBDa: moricula OACLa1: moricula al. moricilla RVen 3 arancoroso al. araneoso GRVenB 5 cum (cuṁ G) diua mulier (ị O) Ω: conuiua Boehme aries O: alios al. aues uel aries G: aues al. aries uel alios R munerarios Lachm.: mulierarios Haupt: mulicurios Clayton: manulearlos Phillimore: conclaue cum uicarios Munro ostendẹt (suprascr. i) G: ostendet ODh: fortasse cum laeua munerarios offendit oscitantes 7 saethabum G: sathabum OABCDLa1a 8 inepteque O
10 natesque Scaliger 11 inusta ed. Calpurn. 1481: insula Ω: inlusa Scaliger conscribilent Ω: conscribilent flagella Turnebus: consigillent Muretus 12 minuta h et Caesenas, uterque saec. xv. exeuntis: inimica Ω 13 deprensa Oh: deprehensa Ω
XXVI
Furi, uillula nostra non ad Austri
flatus opposita est neque ad Fauoni
nec saeui Boreae aut Apheliotae,
uerum ad milia quindecim et ducentos.
5XXVI AD FVRIVM Ω: in O interstitium non est
1 Furi codd. uestra O et Caesenas 2 om. O fauonii Ω 3 apheliot(a)e Ω: apeliotae Lachm.
XXVII
XXVII AD PINCERNAM SVVM Ω: in O interstitium non est
2 ingere codices praeter B: iungere B: inger tres codices Gelli vi. 20. 6: inger εἴσκρασον Thes. Gloss. p. 576 Goetz 3 postumie O: posthumie GRVen 4 ebriosa acina Parthenius: ebrios(a)e Ω et codices Gelli acino Ω nisi quod habent acine AC: ebrioso acino Munro, Schwabe, Giri
5 ad Oh quo lubet Caesenas: quod iubet Ω 7 thi. GORVen
XXVIII
Pisonis comites, cohors inanis,
aptis sarcinulis et expeditis,
Verani optime tuque mi Fabulle,
quid rerum geritis? satisne cum isto
5uappa frigoraque et famem tulistis?
ecquidnam in tabulis patet lucelli
expensum, ut mihi, qui meum secutus
praetorem refero datum lucello.
o Memmi, bene me ac diu supinum
10tota ista trabe lentus irrumasti.
sed, quantum uideo, pari fuistis
farti estis. pete nobiles amicos.
at uobis mala multa di deaeque
15XXVIII AD VERAN(N)IVM ET FABVLLVM Ω: nullum spatium in O
2 apti sarcinulis et expediti Wakefield
6 ecquidnam a: et quid nam Ω: ut quidnam A et Santenianus Post lucelli signum interrogationis habent GRVenLa1 Inter 6, 7 lacunam statuit B. Schmidt 7 sequtus R
9-10 a u. 8 pendere ratus est Alex. Guarinus, et sic Lachm. et complures recentiorum 9 o mem mi OB et codex Ashburneri: o m̅em mi R: omnem mi GVenLa1Da 10 trahe BGRVen nondum mutati tentus Voss
11 pari Oah: parum al. pari GRVenB fuisti GODPhil. 12 uerpa Laur. 33.12: urpa O: uerba al. uerpa uel urpa RVen: uerba G cum plerisque
14 nobis al. uobis R: uobis al. nobis GVen: nobis OABLa1 15 oprobria O: obpr. GRVen et plerique Romulei codd. quod immutare nolui
XXIX
Quis hoc potest uidere, quis potest pati,
nisi impudicus et uorax et aleo,
Mamurram habere quod Comata Gallia
habebat uncti et ultima Britannia?
5cinaede Romule haec uidebis et feres?
et ille nunc superbus et superfluens
ut albulus columbus aut Adoneus?
cinaede Romule haec uidebis et feres?
10XXIX IN (AD A) ROMVLVM CATHAMITVM Ω: nullum spatium in O
1, 2 extant apud Quintil. ix. 4. 141 3 Plin. H. N. xxxvi. 48 hic namque est Mamurra Catulli Veronensis carminibus proscissus, quem, ut res est, domus ipsius clarius quam Catullus dixit habere quidquid habuisset Comata Gallia. Mammurram C: nam murram Ω 4 uncti Faernus: cum te Ω ante Statius
7 perambulauit Ω, corr. a 8 Adoneus Statius: ydoneus GOa: idoneus RVen et plerique: haut idoneus Sillig: haut idonius malim, pro comparatiuo accipiendum
fuisti in ultima occidentis insula,
ut ista uostra diffututa mentula
ducenties comesset aut trecenties?
15quid est alid sinistra liberalitas?
parum expatrauit an parum elluatus est?
paterna prima lancinata sunt bona;
secunda praeda Pontica, inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
20†hunc Gallie timet et Britannie.†
quid hunc malum fouetis? aut quid hic potest
nisi uncta deuorare patrimonia?
13 uestra Da: nostra Ω diffututa D Caesenas et corr. B: diffutura Ω: defututa Lachm. 14 comeset G: comeset (suprascr. s) R: comerset O
15 alid Statius: alit Ω: ait Da
16 expatr.] cf. expatrauit ἐπετέλεσεν Goetz Thes. Gloss. p. 416
17 prima ed. Trinc. Auantii: primum Ω 19 libera O quem Paris. 7989 et Bodl. Lat. Class. e. 15 scit O: sit Ω amni (anni CLa1) Ω: annis Bodl. Lat. Class. e. 15
20 sic Ω: timete Galliae, hunc time Britannia Haupt: et huicne Gallia et metet Britannia? Munro: sciuntque Galliae ultimam et Britanniae Birt: fort. Ruina Galliae est, erit Britanniae
21-4 post 10 transponebat Mommsen 21 hic] hinc GORVenCD
23 uerbis D: urbes a et Bodl. Lat. Class. e. 15 urbis o piissime Lachm.: orbis o piissimei Haupt: urbis oppidissime Heyse: urbis ob luem ipsimae Munro: immo suae h.e. propter eum qui lues et belues (Goetz Thes. Gloss. p. 136) est urbis suae Formiaram: o bis improbissimi E. M. Thompson 24 gener socerque Verg. Catalept. iii. 6
XXX
Alfene immemor atque unanimis false sodalibus
iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
....................
....................
nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
5quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis.
eheu quid faciant, dice, homines cuiue habeant fidem?
certe tute iubebas animam tradere, inique, me
inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
10uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis.
XXX AD ALPHENVM (ALF. BLa1) Ω: in C interstitium non est
Carmen κατὰ δύο decurrere, non ut Lachm. ed. 2 per strophas quaternorum, neque ut Bluemner ternorum, censeo. Bluemner uersus sic distribuebat 1. 2. 3. 6. 7. 8. 9. 10. 5. 4. 11. 12. 1 Alfene A: Alphene Ω salse GOR: s/lse Ven 2 nihil (nichil G) Ω
3 iam me prodere iam non me dubitas f. p. Ω: i. m. p. iam me non d. f. p. AD Post hunc u. duos ego et Otto credimus excidisse
4, 5 post 12 transponebat Lachm. 4 haec a 5 quae] quos Froehlich, Giri: quis (abl.) Richards: quom Munro apodosin faciens u. 6; cf. Weber Quaest. Cat. p. 137 negligis Ω
6 o heu Ω dice scripsi: dico Ω: dic ed. Trinc. Auantii cui ne Ω
7 tu te GRVen me add. Auantius: om. Ω 8 sic h: quasi omnia (om. tuta) O: quasi omnia tuta cett.
9 idem Oah Laur. 33.12: inde GACDLa1: inde al. idem RBVen 10 uentos ACah: uento GORBLa1D
11 sic Ω nisi quod ut dii, non at di habent: at dii meminerunt at meminit fides codex Add. 11,674 Musei Britannici: meminere, at Muretus
XXXI
Paene insularum, Sirmio, insularumque
ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
marique uasto fert uterque Neptunus;
quam te libenter quamque laetus inuiso,
5uix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos
liquisse campos et uidere te in tuto.
o quid solutis est beatius curis?
cum mens onus reponit, ac peregrino
labore fessi uenimus larem ad nostrum,
10desideratoque acquiescimus lecto.
hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
salue o uenusta Sirmio atque hero gaude;
XXXI AD SIRMIVM INSVLAM Ω: in O primae litterae P caerulea nota adficta est
1 Sirinio GO 3 neptũnus GRDVen 4 libenter Dah: libente Ω 5 mihi Ω crederis al. credens G: crederis D Thuniam atque Bithunos scripsi: thi(y O)miam atque bithinios Ω
8 honus B et R m. pr. 12 hero al. bero RVen: bero Laurentianus 33.12: ero nullus codex ex meis 13 gaude O et Santenianus: gaudente Bergk uos quoque lidi(a)e Ω: emendarunt uosque, uos o, uosque o lucidae B. Guarinus: limpidae Auantius: Lydii Froehlich
XXXII
et si iusseris, illud adiuuato,
5ne quis liminis obseret tabellam,
sed domi maneas paresque nobis
uerum si quid ages statim iubeto:
10XXXII AD IPSICIL(L)AM uel IPSIT(H)ILAM Ω: spatium in O non est
1 ipsi thila GBLa1: ipsi illa O: ipsi Thila (ipsi-chila Ven) al. ipsicilla RVen: Hypsithilla Scaliger: Ipsitilla Buecheler: Hypsiphylla Palmer: Ipsimilla Leo
4 illud, adiuuato Lachm.: adiubeto Turnebus 5 luminis O 6 lubeat GD et corr. R: lube O: libeat R m. pr., cum plerisque 7 meas (suprascr. an) R sed an pallidiore atramento
9 agis a 11 tunicam om. que a
XXXIII
Vibenni pater et cinaede fili,
(nam dextra pater inquinatiore,
5cur non exilium malasque in oras
itis? quandoquidem patris rapinae
XXXIII cum XXXII continuant Ω nullo spatio relicto
3, 4 Carrio et Hand sic scribebant nam dextra pater est uoraciore, culo filius inquinatiore 4 uoratiore al. uolantiore GRVen: uolantiore AC: uoratiori al. uolant ori B 5 horas Ω 6 istis a 8 potest a se (uel ase) uendicare Ω
XXXIV
Dianae sumus in fide
puellae et pueri integri:
Dianam pueri integri
puellaeque canamus.
o Latonia, maximi
magna progenies Iouis,
quam mater prope Deliam
deposiuit oliuam,
montium domina ut fores
10
siluarumque uirentium
saltuumque reconditorum
amniumque sonantum:
XXXIV CARMEN DIANE (DYANE R, marg. Ven) Ω: spatium in O non est
3 om. Ω: uersum reposuit Palladius 1500
8 deposiuit Caesenas: deposuit Ω 11 saltumque recunditorum O 12 amniumque Calp. 1481: omniumque sonancium O: omnium sonantiumque Par. 7989: omnium sonantium Ω
tu Lucina dolentibus
Iuno dicta puerperis,
15
tu potens Triuia et notho’s
dicta lumine Luna.
tu cursu, dea, menstruo
metiens iter annuum,
rustica agricolae bonis
20
tecta frugibus exples.
sis quocumque tibi placet
sancta nomine, Romulique
antique ut solita’s bona
sospites ope gentem.
15 notho’s L. Mueller: nothoes al. noto es GRVen 16 diua Weber
17 menstrua Ω 18 menti(ci La1)ens OLa1
21 scis quecumque tibi placent al. sis quocumque tibi placet GRBVen: scis quecumque tibi placet OD: sis quecumque tibi placent ACLa1 23 antiqui B ubi seorsus habet, in folio quod ceteris praefixum est, xxxiv.15-xxxv.14: antique B suo loco: ancique h et sic ex coniectura Merula Scaliger Niebuhr solita’s Lucian Mueller: solitas es (est Sant.) A et Santenianus: solita es Ω
XXXV
Veronam ueniat, Noui relinquens
5euntem reuocet, manusque collo
10quae nunc, si mihi uera nuntiantur,
illum deperit impotente amore.
nam quo tempore legit incohatam
Dindymi dominam, ex eo misellae
15ignes interiorem edunt medullam.
XXXV AD CECILIVM IVBET LIBELLVM (-LO GRVenD) LOQVI Ω: spatium nec in G nec in O
2 occilio O 4 moenia] ueniam O: meniam G m. pr., nunc erasum est ȝ h.e. m
8 millies GRVen: millies OC 10 iniciens B utroque loco: inities O
11 nunt. RVen: nunc. GO 12 impotente amore a et Charisius 133.25 Keil: impotentem amorem (amore GVen amorem R) Ω
13 elegit Ω: eligit O indotatam Ω
18 cecilia Ω incohata OD Paris 7989: inchoata Ω
XXXVI
nam sanctae Veneri Cupidinique
uouit, si sibi restitutus essem
5desissemque truces uibrare iambos,
et haec pessima se puella uidit
10quae sanctum Idalium Vriosque apertos,
quaeque Ancona Cnidumque harundinosam
colis quaeque Amathunta, quaeque Golgos,
15quaeque Durrachium Hadriae tabernam;
acceptum face redditumque uotum,
si non illepidum neque inuenustum est.
at uos interea uenite in ignem,
20XXXVI AD LVSICACATAM (Lusicatam C) Ω: cum XXXV cohaeret in O
1 Annuale (Anuale O) suo lusi Ω: Volusi ed. antiquissima saec. xv
5 desissemque Auantius: dedissemque Ω 7 datura D, Spengel 8 ustul. Buecheler: ustil. codices
9 haec O, ut uidit Merrill, idem praetulerunt Pontanus ad Macrob. S. I. 7, R. W. Raper, alii: học (suprascr. e) D: hoc Ω: om. a uidit] fort. uicit 10 iocosis Riese uouere se diuis Ω: et haec p. sic p. u. ioco se l. u. d. Postgate
11 o om. O 12 adalium al. ydalium GRVen: adalium O uriosque Ω: utriosque (suprascr. uriosque G) GD: uiuosque cod. Ashburneri: Vriosque portus Heinsius: Surosque Voss: Chytrosque Bergk: Thronosque Unger 13 gnidumque (que om. BLa1) Ω 14 sic Auantius colisque amathunta (-tam O) queque alcos Ω 15 dur. Ω
19 ruris Palladius: turis (turris BLa1) Ω 20 annuale (anu. O) suo lusi (lusio O) cacata carta Ω
XXXVII
Salax taberna uosque contubernales,
a pilleatis nona fratribus pila,
solis putatis esse mentulas uobis,
solis licere, quidquid est puellarum,
5confutuere et putare ceteros hircos?
an, continenter quod sedetis insulsi
centum an ducenti, non putatis ausurum
me una ducentos irrumare sessores?
atqui putate: namque totius uobis
10XXXVII AD CONTVBERNALES (SVOS add. AC) Ω: nullum spatium in O
2 pilleatis O et G m. pr.: pileatis RVen non a Ω 4 quicquid Ω 5 confutuere a: confuture (suprascr. e) D: confutere Ω
10 scorpionibus marg. Paris. 7989, Lachm.: sopironibus Voss: sponsionibus Heyse: ropionibus Peiper. allato uersu ap. Mar. Plot. Sacerdotem de Tropis (Grammat. Lat. vi. 2. p. 461 Keil) Quem non pudet et rubet non est homo sed ropio: gobionibus Purues: num cocionibus? h.e. frontem tabernae inscribam uocabulo ‘cocionibus,’ utpote oppositam pignori et mox uenalem
puella nam mei, quae meo sinu fugit,
amata tantum quantum amabitur nulla,
pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
consedit istic. hanc boni beatique
15omnes amatis, et quidem, quod indignum est,
omnes pusilli et semitarii moechi;
tu praeter omnes une de capillatis,
Egnati, opaca quem bonum facit barba
2011 mei (h.e. mi) Schwabe; cf. lxxii.6. lxxvii.3: me Ω meos sinus Passeratius 12 quantum] quam O 15 et quid id dignum est Bodl. Lat. Class. e. 15 num et quidem, id quod indignum est? Post u. 16 codices praeter GO interstitium habent unius uersus in quo scriptum est AD EGNATIVM (-TVM B); idem in margine habent GO, sed abest interstitium 17 une Ω, Priscianus v. 77. vii. 22 Keil: une al. uno G: uno al. une Ven 18 cuniculosae Celtiberosae Prisciani codices excepto Darmstadiensi siue Coloniensi 202 saec. xi.: Celbiberie O: Celtiberi GRVenBLa1: Celtiberi (suprascr. e) ạc̣ C 20 et] e O
XXXVIII
Malest, Cornifici, tuo Catullo,
malest, me hercule †et† laboriose,
et magis magis in dies et horas.
quem tu, quod minimum facillimumque est,
5irascor tibi. sic meos amores?
XXXVIII cum XXXVII continuant Ω: spatium in O non est
1 Male est si carnifici Ω praeter R: R habet Male est si carnifici suprascriptum his Mạle est. Ạḷe ẹst sị carnifici cuius deformati uersus principio va-, fini cat adscriptum est: Cornifici Palladius 2 male si GO: male est... si R: male est si VenBLa1ACa me hercule et l. Ω: me h. et est l. Sillig: me h. ei et l. Lachm.: num me h. mi et l.? 4 in Laurentiano 33.12 sic scriptus est
quem tu quod minimum
facilimumque est
quo indicio mancum declaratur poema 5 aloc. OLa1B 7 aloc. O 8 maius est Morgenstern, distractis scilicet litteris MA EST IVS Post 8 Froehlich subiungendos putauit ii. 11-13 ‘Tam gratum est mihi quam ferunt puellae Pernici aureolum fuisse malum, Quod zonam soluit diu ligatam.’
XXXIX
Egnatius, quod candidos habet dentes,
renidet usque quaque: sei ad rei uentum est
subsellium, cum orator excitat fletum,
renidet ille: si ad pii rogum fili
5lugetur, orba cum flet unicum mater,
renidet ille: quidquid est, ubicumque est,
quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum,
XXXIX cum XXXVIII continuant Ω
2 sei O et Laur. 33.12 quod non ausus sum immutare: seu al. sei RVen: seu G et plerique 3 subs(sc O)ellum cum excitat (recitat AC) orator Ω 4, 5 om. Dh 4 pii BLa1: pii al. impii GRVen: impii O rogum BD et Santenianus: regum Ω filii Ω 6 quicquid Ω 8 nec urbanum O
9 test] est codd. te add. Spengel, est te Baehrens monendus es Calp. 1481
si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs,
aut parcus Vmber aut obesus Etruscus,
aut Lanuinus ater atque dentatus,
aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
aut qui lubet, qui puriter lauit dentes,
15tamen renidere usque quaque te nollem:
nam risu inepto res ineptior nulla est.
nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
dentem atque russam defricare gingiuam,
2011 parcus Ω: parthus cod. Ashburneri: porcus h et Brixianus, Scaliger ex coniectura: pinguis Gloss. Vatic. in Maii Class. Auct. VII. 574 Pinguis grassus. Nam obesus plus est quam pinguis. Catullus ait Aut pinguis ubera aut obesus et prossus: fartus Balth. Venator: pastus Voss: crassus Loewe: num spurcus? 12 lanuinus D et fortasse R: lamiuinus GOB 13 ut Dah: aut Ω 14 pariter uel puriter RVen 16 Extat apud Hieremiam Iudicem de Montagnone Compend. Moral. Notabil. p. iiii. 4. 8
17 es add. Conr. de Allio: om. codices 18 quique mixit O: minṣit (suprascr. x) B: minsit D et cod. Ashburneri 19 russam a, Apuleius Apol. vi: rusam Ω: rufam cod. Ashb. pumicare Apuleius 20 noster Oa expolitor al. tior BRVen: expolitor OLa1 21 lotus Ω: lotum h et cod. Ashburneri
XL
Quaenam te mala mens, miselle Rauide,
agit praecipitem in meos iambos?
quis deus tibi non bene aduocatus
uecordem parat excitare rixam?
5quid uis? qua lubet esse notus optas?
XL AD RAVIDVM Ω: nullum spatium in O
1 Raude Faernus, L. Mueller
3 deus om. B: dens OA auocatus (suprascr. d) G: auoc. ORBLa1Ch 5 peruenias p: perueniamus Ω Versum adulterinum ratus est Schmidt; sed in ora uulgi uidetur imitatus Henricus Allocut. ad librum 29 Traube (Poet. Lat. aeui Carolini III, p. 437) et ni proripias in ora uulgi
6 cuiuis Voss
8 pena Oa Laur. 33.12: poema al. pena(ę R) GRVen
XLI
XLI cum XL continuant codices
1 A mean a O: A me an a GRBVen Id pro Ammiana rustice dictum putabat Froehner: Anne sana Conr. de Allio et K.P. Schulze: Ametina Haupt: Anniana Schwabe defututa DOG: defutura cett.
5 puella AC: puelle Ω 6 conuocare Ω: conuacate C 7 rogate ACa Lachm. 8 olet AC aes Froehlich: et Ω: en imaginosam Doering nec rogare qualis sit solet Ammiana nasum R. Y. Tyrrell: fort. nec rogate qualis: sic olet aes imaginosum
XLII
Adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis omnes.
iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi uestra reddituram
5persequamur eam, et reflagitemus.
quae sit, quaeritis. illa, quam uidetis
turpe incedere, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
10circumsistite eam, et reflagitate,
XLII cum XLI continuant codices
1 endecha sillabi GORVen quot estis omnes] Carm. Epigr. 1504.13 Buech. quot est[is om]nes
3 locum al. iocum GBRVen: locum OLa1 4 uestra Ω: nostra ed. Trinc. Auantii 5 Charis. 97.12 Keil ‘Haec pugillaria saepius neutraliter dicit idem Catullus in hendecasyllabis.’
7 illa OBah Laurentiani: illam GACD et R m. pr.: illam al. illa Ven 8 mimice Turnebus: mirmice (mirinice O) Ω: mimicae Phil. (= Bod. Lat. Class. e. 17) Post moleste distinguit Giri 9 catulli Ω
12 om. Dh et R, sed in R postea sic additus est uersui 11 ut unam lineam ambo continuarent
non assis facis? o lutum, lupanar,
aut si perditius potes quid esse.
15sed non est tamen hoc satis putandum.
quod si non aliud potest, ruborem
conclamate iterum altiore uoce
‘moecha putida, redde codicillos,
20redde, putida moecha codicillos,’
sed nil proficimus, nihil mouetur.
mutanda est ratio modusque uobis,
13 facit Schmidt, Halbertsma 14 potes GORVen, Laur. 33.12. cod. Ashburneri, potest La1CDa et plerique
15 tamen hoc satis GODh: tamen satis hoc (haec Ca) RVenBLa1Ca: satis tamen hoc A
16 pote, ut uel potest, ruborem Ferreo ut canis e. o. Munro: pote ut iam coni. Pleitner 17 ferre/o/ Gr: ferre o OBLa1ACa
21-24 om. a 21 nichil proficimus, nil mouetur GD, sed hic sine spatio: nihil pr. nihil m. Ω
22 uobis marg. p: nobis Ω
XLIII
Salue, nec minimo puella naso,
nec bello pede nec nigris ocellis,
nec longis digitis nec ore sicco,
nec sane nimis elegante lingua,
5ten prouincia narrat esse bellam?
XLIII cum XLII continuant codices
1 nimio Scaliger ex cod. Cuiaciano (p) 5 ex XLI.4 inlatum ratus est Iacobus Mowat Cantabrigiensis
6 prouintia BRh
8 o sedum OB insapiens Ω, Ernstius Var. Obseruat. i. 15: insipiens a, Muretus atque GVen
XLIV
O funde noster seu Sabine seu Tiburs,
(nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
cordi Catullum laedere: at quibus cordi est,
quouis Sabinum pignore esse contendunt)
5sed seu Sabine siue uerius Tiburs,
uilla, malamque pectore exspui tussim,
non inmerenti quam mihi meus uenter,
dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.
10nam, Sestianus dum uolo esse conuiua,
plenam ueneni et pestilentiae legi.
hic me grauedo frigida et frequens tussis
quassauit usque dum in tuum sinum fugi,
15et me recuraui otioque et urtica.
quare refectus maximas tibi grates
ago, meum quod non es ulta peccatum.
nec deprecor iam, si nefaria scripta
Sesti recepso, quin grauedinem et tussim
20XLIV cum XLIII continuant Ω
2 cum erasum ante quibus G 4 pignore ACha: pignoris Ω 7 uilla] uilam cod. Ashburneri malamque Ald. I: aliamque codd. exspui scripsi: expui tussim Scaliger: expulsus sim Ω: expuli t. Auantius 8 meus uenter Faernus: mens uertur GORVenLa1C: uertitur mens al. uertur B: mens uertetur cod. Ashburneri 10 fest. O conuiuịa R: conuiuia pr. Ven 11 orationem (-ne O) minantium petitorum (-rem O: petitorẹm (suprascr. u) R) Ω: correxit Faernus
13 hoc O grauedo ACa: grauido GORVenBLa1D 15 ocimoque Muretus
17 que BLa1
19 sesti recepso Palladius: sestire cepso Ω quin a: qui Ω grauedinem Ω 20 mi a, Auantius Sectio GOLa1: sectio al. sestio Ven: sextio Ba 21 legi Lachm.: legit Ω: legit librum Ald. I
XLV
tenens in gremio ‘mea’ inquit ‘Acme,
ni te perdite amo atque amare porro
omnes sum assidue paratus annos
5quantum qui pote plurimum perire,
hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante,
dextram sternuit approbationem.
10at Acme leuiter caput reflectens,
et dulcis pueri ebrios ocellos
‘sic,’ inquit ‘mea uita Septimille,
huic uni domino usque seruiamus,
15ignis mollibus ardet in medullis.’
hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante,
dextram sternuit approbationem.
nunc ab auspicio bono profecti
20mauult quam Syrias Britanniasque:
25XLV cum XLIV continuant Ω
1 Ac men GRBVen: Agmen AC Septimios O: Septimos GB (m. pr.) La1RVen 3 perditi Ω 5 qui pote Calp. 1481: qui potest Ω: num quist pote?
7 cesio GORVen 8, 9 sinistra ut ante dextra st. approbatione Ω: sinister ante Voss: sinister astans Munro: sinistra amanti Macnaghten
9 dextram ap 10 at Acme Calp. 1481: ad hanc (hac O) me Ω, nisi quod R habet at sed ut uidetur super rasuram 12 suauiata a: sauiata AC: saniata GOBLa1 DVen 13 septimille BLa1D: septinulle GO: septimille al. septinuelle RVen 14 Post uni solito maius spatium est in G uno Bhp
17 sinistrauit ante Ω: corr. ACDa
21 Septumius Ω agmen Ω 22 sy(i O)riasque GORVenBLa1 24 libidinesque ex -nisque R
XLVI
Iam uer egelidos refert tepores,
iam caeli furor aequinoctialis
iucundis Zephyri silescit aureis.
linquantur Phrygii, Catulle, campi
5Nicaeaeque ager uber aestuosae:
ad claras Asiae uolemus urbes.
iam mens praetrepidans auet uagari,
iam laeti studio pedes uigescunt.
o dulces comitum ualete coetus,
10XLVI cum XLV continuant codices
1 uere gelidos Ω 3 ioc. Ω aureis GOVen: aureis RBC
4 liquantur OD catule OLa1 5 ager (acer BLa) ruber estuore Ω 6 claras] c super rasuram R
10 quos R (ex qoȝ factum est qoſ), D: quo GOBLa1Ch: que Aa 11 sic Victorius diuerse uarie GORVen: diuerse uariae B m. pr.: maria et Palmer
XLVII
Porci et Socration, duae sinistrae
Pisonis, scabies famesque mundi,
uerpus praeposuit Priapus ille?
5XLVII cum XLVI continuant codices
2 mondi B, Carpentoractensis, cod. Ashburneri: Mindi Statius: Muni nescio quis ap. Hugonem Magnus (Bericht über Catull 1887-1896) 4 p̅posuit (h.e. preposuit) R: proposuit cett. etiam Ven
XLVIII
Mellitos oculos tuos, Iuuenti,
siquis me sinat usque basiare,
usque ad milia basiem trecenta,
nec mi umquam uidear satur futurus,
5XLVIII cum XLVII continuant codices
1 iuuenti corr. R: uiuenti Bha: inuenti (in uenti G) Ω 3 basia (suprascr. e{3}) R 4 nec mi umquam Statius: nec numquam Ω: nec umquam ADahp uidear Bapt. Guarinus: inde cor Ω 6 sint O: siṇt R In G post sit solito longius est spatium. ‘Le t (de sit) est sur un grattage qui s’étend un peu après’ Benoist
XLIX
XLIX Spatium unius uersus in Ω sed diuerse interscriptum AD CICERONEM G: AD M. T. CICERONEM B: AD M. TVLLIVM CICERONEM La1: AD ROMVLVM RVen nondum mutati: AD TVLLIVM C
2 quot fuerunt AC: num quot fueruntque? marce (suprascr. o) G: .M. O 7 omniums R solus sed s curuis lineis inclusa (s): omnium cett. patronum GCLa1: patronum, mox correctum in patronus RVen: patronus Oah, Paris. 7989, Carp. et cod. Ashburneri
L
multum lusimus in meis tabellis,
scribens uersiculos uterque nostrum
5ludebat numero modo hoc modo illoc,
reddens mutua per iocum atque uinum.
incensus, Licini, facetieisque,
ut nec me miserum cibus iuuaret,
10nec somnus tegeret quiete ocellos,
sed toto indomitus furore lecto
uersarer, cupiens uidere lucem,
ut tecum loquerer, simulque ut essem.
at defessa labore membra postquam
15hoc, iucunde, tibi poema feci,
ex quo perspiceres meum dolorem.
nunc audax caue sis, precesque nostras,
20L AD LVCINIVM GVen: AD LI(Y Laur. 33.12)CINIVM RBACa Laurentiani: spatium unius uersus in O
1 lucini D 2 inuicem Sabellicus 3 deḷlicatos R
5 ludebat (suprascr. al. le) RVen illos O 7 abii R: abiit Ω 8 lacini GOCRVen: lucini D facetiesque scripsi: taceti (que add. La1) tuique Ω 10 somnos GOC: sonnos BLa1 12 uersaretur R ueisaretur Ω: uersare cod. Ashburneri 13 omnem al. essem GBRVen: omnem D
14 at BLa1a: ad Ω 16 ioc. Ω
18 caue sis Ald. I: caueris codices praeter A: caneris A 19 ocelle Alex. Guarinus: ocello Ω 20 ne messis Ω reposcat (resp. O) GOh: reponat cett.
21 uehemens Ω: uemens Statius
LI |
LI AD LESBIAM Ω: spatium unius uersus in O |
ille, si fas est, superare diuos, |
1 mi impar G: mihi impar Ω: corr. p 3 te hic scriptum habet G, sed in 4 ante spectat Ω 4 spe ctat G: tespectat Ω |
5
dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, |
5 misero quod G ex corr., ACa: miseroque ORB (m. pr.) La1h: miseroque al. quod Ven 8 om. codd. quod loquar amens Parthenius: uocis in ore Doering: gutture uocis Westphal: uocis ut olim uel ut ante Schulhof Longini de Subl. codex Parisinus, in quo extat Sapphus carmen quod hic uertit Catullus habet ὡς|γὰρσἴδω βρόχεώς μεφωνὰς οὐδὲνἔτ᾽ εἴκει, sic enim ex codice transcripsit Rhys Roberts p. 70 ed. suae |
lingua sed torpet, tenuis sub artus 10tintinant aures, gemina teguntur * |
10 flamina GORVen, B m. pr. 11 tintinant R: tintiant O: tintinnat GVenAC geminae Schrader: gemina et Spengel 12 lumina ODah: limina Ω |
otium, Catulle, tibi molestum est: otio exsultas nimiumque gestis: 15 |
uu. 13-16 qui sine spatio secuntur u. 12. in codicibus nullo modo possunt cum eo cohaerere. Itaque indicaui lacunam 13 Catulli (Catuli OLa1) Ω Versum uidetur respexisse Macrobius Sat. II. 7.6 ‘Ioculari deinde super cena exorta quaestione quodnam esset molestum otium, aliud alio opinante, “Podagrici pedes” inquit’ 14 exultas Ω fort. nimiusque 15, 16 extant apud Hieremiam Iudicem de Montagnone Compend. Moral. Notabilium, p. iii 4.8 ubi pro perdidit traditum est per odit uel reddidit |
LII
Quid est, Catulle? quid moraris emori?
sella in curulei Struma Nonius sedet,
LII IN NOVIVM Ω: spatium unius uersus in O
1, 4 emori p: mori Ω
2 curulu O: curuli cett. struma Ω: scrofa Mar. Victorinus 174 Gaisford Nonius Plin. H. N. xxxvii. 81, Boet. de Cons. Philosoph. iii. 4, Mar. Victorinus 174, Atil. Fortunatianus 314 Gaisf.: nouius (nouus Aa) codices Catulli 3 perierat GOVenBLa1, Vsener: peṛierat R: peierat ACDa Vatinius OD uac. GRVen et plerique
LIII
Risi nescio quem modo e corona,
meus crimina Caluos explicasset,
admirans ait haec manusque tollens,
5LIII cum LII continuant Ω: interstitium unius uersus in O
1 e ap, uulgo: et Ω: ec uel ex Baehrens 2 uac. GACVen Laurentiani et B m. pr. 3 meos Ω crimina al. carmina G: carmina DaVen 4 amirans O manusque al. inanius RVen 5 dii Ω salapantium desertum Ω: salafantium cod Ashburneri: salap(pp Carp. et Bon. 2744) utium Phil., Carp., Bon. 2744 salaputtium codex Bruxellensis Senecae Controu. vii. 19 p. 211 Bursian disertum Seneca et sic Da Ad marginem u. 5 adscriptum est in GRC de Othonis (Oct. G, ott. R) capite quod idem inter u. 4 et 5 habent ABLa1Ven ah
LIV
Othonis caput oppido est pusillum,
†et Heri† rustice, semilauta crura,
subtile et leue peditum Libonis.
............
............
at non effugies meos iambos
............
............
si non omnia displicere uellem
5............
LIV 1 Otonis GORVen: Octonis BLa1D apido O: opido AG est suprascr. habet C recentiore atramento, om. Scaliger, Schwabe, Schulze, Schmidt oppido est p. parenthesin faciebat Munro Post hunc u. secuntur in codd. duo uersus Hoc iocunde tibi poema feci Ex quo perspiceres meum dolorem ex L. 16 17 repetiti 2 et eri O: et eri (suprascr. h) G: et heri RVenACDa: et beri BLa1: Heri Muretus: Vetti Voss: Neri L. Mueller: Thori Peiper: Hirri ego et F. Hermes, cf. Giri p. 188 rustica Turnebus: et trirustice Munro
Post 3 reuocaui uersum qui extat apud Porphynonem ad Hor. C. i. 16. 22 Denique Catullus cum maledicta minaretur sic ait: At non effugies meos iambos 4 si non omnia. displicere uellem Munro 5 Fuff. Scaliger: sufficio uel suffitio Ω seni recocto Calp. 1481: seniore cocto (cocto al. p G) OG: seniore copto Ω
Inter 5 et 6 codices praeter O habent IN CAMERIVM, sed G tantum in margine; O adscriptum habet =, quo noui carminis initium plerumque significatur. Lacunam indicaui 7 signum interrogationis post imperator add. Riese
LV
Oramus, si forte non molestum est,
demonstres ubi sint tuae tenebrae.
te in Circo, te in omnibus libellis,
5te in templo summi Iouis sacrato.
femellas omnes, amice, prendi,
quas uultu uidi tamen serenas.
†a uelte†, sic ipse flagitabam,
10Camerium mihi pessimae puellae.
quaedam inquit, nudum reduc . . .
‘en hic in roseis latet papillis.’
sed te iam ferre Herculei labos est;
14LV 1 molestus es Ω 2 demostres D et cod. Ashburn.
3 in minore Ω: in del. Scaliger: te in campo q. minore Sillig 4 te in C.] id al. in GRVen: id Oh ligellis Bapt. Guarinus: Goetz Thes. Gloss. Emend. ligellum tuguriolum
7 prendi O: prehendi Ω 8 serenas AD: serena Ω: sereno h Phil., Munro
9 a uelte GOVenAC et sic R m. pr.: ue¯te R corr.: a uelite BLa1 Phil. cod. Ashburn.: auli te Bodl. Lat. Class. e. 15: aullistis Doederlein: auens te Schwabe: puellae Birt: auelli tamquam infinitiuum exclamationis Owen: ain? te ego, quod probauit F. Plessis in libello Traité de Métrique Grecque et Latine p. 305 ipse Ω: usque ego
11 quedam ORB: quendam cett. reduc Ω: reduce Da: sinum reducens Auantius: s. recludens Riese: reducta pectus ego et Rossberg 12 en Ra cod. Ashburn.: em OLa1B m. pr., Ribbeck: hem GDVen hic RDa: hec Ω: fort. en ecce
14 ten Muretus
non custos si fingar ille Cretum,
non Ladas ego pinnipesue Perseus,
non Rhesi niueae citaeque bigae;
(5a)adde huc plumipedas uolatilesque,
uentorumque simul require cursum,
quos iunctos, Cameri, mihi dicares;
defessus tamen omnibus medullis,
et multis languoribus peresus,
(10a)essem te mihi, amice, quaeritando.
15dic nobis ubi sis futurus, ede
audacter, committe, crede lucei.
nunc te lacteolae tenent puellae?
si linguam clauso tenes in ore,
fructus proicies amoris omnes.
20uerbosa gaudet Venus loquella.
1a-10a codices habent post LVIII. 5. Huc reuocauit Froehlich; post 13 ed. antiquissima saec. xv 2a post 3a statuebat Muretus 3a primipesue al. pinnipes GRVen: primipesue OLa1AC cod. Ashburn. 4a thesi O niuee GDah: uinee Ω. niueis citisque bigis Muretus 5a plomipedas cod. Ashburn.: plumipedes D Lachm. 7a uinctos BLa1Aah et sic Benoist, Giri: uictos O 9a langoribus Ω pressus cod. Ashburn.: fort. peressus 10a mi Scaliger
Hos decem uersus 1a-10a Birt fragmentum putat carminis alterius ad Camerium scripti, quod magis rhetoricum esset et magno apparatu fabulari, Perseo Rheso similibus, ornatum et oneratum
16 audacter (-citer O) hoc Ω crede al. crude GVen et sic R, in quo tamen crude recentius exaratum uidetur lucei Scaliger: lucet Ω: licet AC
17 hunc a: num h
18 tenens GOD: tenens R: sic l. c. tenens in ore Birt 19 proicies CVen et cod. Ashburn.: prohicies O: proiic. G et plerique
20 loquelḷa G: loquela La Ven
21 signis Voss 22 uestri al. no GVen: uestri O: uestri sim Scaliger
LVI
O rem ridiculam, Cato, et iocosam,
dignamque auribus et tuo cachinno.
ride, quidquid amas, Cato, Catullum:
res est ridicula et nimis iocosa.
5LVI AD CATONEM Ω: spatium unius uersus in O
3 quicquid Ω
5 deprendi GORVenLa1: deprehendi BACDah pupulum Parthenius: populum codd.: publium marg. R sed uix ab eadem manu 6 truf(ff a)antem Da: crissantem marg. R: crusantem Baehrens: 7 rigida ex ridida G
LVII
Pulcre conuenit improbis cinaedis,
Mamurrae pathicoque Caesarique.
nec mirum: maculae paris utrisque,
urbana altera et illa Formiana,
5impressae resident nec eluentur:
morbosi pariter, gemelli utrique,
uno in lectulo, erudituli ambo,
non hic quam ille magis uorax adulter,
10LVII cum LVI continuant Ω
1 pulcre ORD: pulc^re (suprascr. h) G 2 mamure a, idemque credo uoluisse scribam R(omani), in quo ~ quod super -mu- fuerat consulto uidetur erasum
3 pares Lachm. 5 nec eluentur Calpurnius: nece luentur Ω 6 gemelli] tenelli Haupt 7 lecticulo O, Munro 9 sociei Scaliger: socii et Ω
10 pulcre GORD
LVIII
Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa,
illa Lesbia, quam Catullus unam
plus quam se atque suos amauit omnes,
nunc in quadruuiis et angiportis
5LVIII cum LVII continuant Ω
1 nostra RDah: uestra GOAC cod. Ashburn.: uestra ex nostra Ven 4 quadruuiis G: quadruiis R m. pr. post in quadriuis mutatum: quadriuiis O 5 magna ad(a O)miremini Ω: magnanimi Remi Voss: magnanimis (accus. plur.) scripsi Post LVIII. 5 secuntur in codicibus Non custos... quaeritando quos in locum suum carminis LV reuocaui
LIX
Bononiensis Rufa Rufulum fellat,
uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis
uidistis ipso rapere de rogo cenam,
cum deuolutum ex igne prosequens panem
5LIX IN RVFVM Ω: nullum spatium in O
1 Rufulum Palladius: rufum Ω: Rufa rufum anus Munro: rufa rufulum Pleitner, Postgate rufa rufuli Palmer fellat O: fallat al. fellat RVen: fallat cett.
LX
Num te leaena montibus Libystinis
aut Scylla latrans infima inguinum parte
tam mente dura procreauit ac taetra,
ut supplicis uocem in nouissimo casu
5LX cum LIX continuant Ω
1 Libystinis Scaliger: libis(ss O)inis Ω 2 silla GORBLa1: sylla Ven et cod. Ashburn. 4 supplic(t R)iis Ω: suplicus O 5 conteptam GR: contenptam p admodum exigua O animis Ω Post hunc u. spatium est in O quinque uersuum, tum in summa proxima pagina incipit LXI
LXI |
LXI EPI(Y GRVen)THALAMIVS (-MVS RVenB) IVNIE (VINIE A: IVLIE BLa1) ET MAL(L)II Ω: spatium tituli in O |
|
1 bellicon iei O 4 uirginem o hymenee 5 Hymen o hymenee hymen codd. nisi quod DG habent 4 V. o hymenee hymen 5 O hymenee hymen 5 O Hymen Hymenaee Lachm. secutus Ald. I, Giri |
10 |
7 amarịci (suprascr. a) O: amarici GRVenACD 8 flameum Ω |
15 |
12 concinens ACD: continens Ω 13 tinnuula O et R m. pr: tinnulla cod. Ashburn. 15 spineam Parthenius |
20 |
16 iunia GORCVen: uinia DLachm.: iullia BLa1 cod. Ashburn. mal Dio Ω |
25 |
24 Ludicrum RVenBa: Ludricum GOACh2 25 umore cod. Ashburn.: humore Ω Post nutriunt erasae sunt duae litterae in R: nutriuntur honore Maehly: nutriere liquore Richards |
30 | |
35 |
32 cum sequente u. coniungebat Bonnet 33 reuinciens ah: reuincens Ω 34 edera Ω hục (suprascr. a) et hục (suprascr. a) R |
40 |
38 in nodum al. in modum RVen: in nodum Ω 40 om. ADh: O hymenee hymenee hymen Ω nisi quod in R mutatum est in Hymen o hymenee hymen: O Hymen Hymenaee Lachm. |
45 |
42 citaries O: citarie h2: sed citarior cod. Ashburn.: num et citatior? |
Caelitum, O Hymenaee Hymen,
|
46 anxiis Haupt: amatis Ω: mage mutueis Pleitner: mage saucieis Pohl Inter 49 et 50 in Ω est Compararier (-es O) ausit quod correctum est in hh2 50 om. B: O hymen hymenee hymen GOAC et sic R sed mox mutatum in Hymen o h. h. O hymen o h. h. h2 |
55 |
51 suis tremulus ed. 1473: sui si rem(rom- Bh)ulus OBACh: sui si remulus al. remus G et Ven, sed Ven inuerso ordine: sui s//remulus R erasis duabus fere litteris 55 maritos Ω |
60 |
56 fer o Ω 58-60 sic leguntur in codd. 58 dedis a gremio su(a)e matris 59 + 60 O hymenee hymen hymenee (o hymenee G) |
65 |
61 nihil G m. pr. (nunc habet nil) BLa1ACah: nichil ORh2: nil al. nihil Ven |
70 |
66-75 om. a 66-70 om. h |
75 |
68 nitier Par. 7989 et Bononiensis 2744: uicier GRVenLa1C: uities O: uintier cod. Ashburn.: uincier AD Lachm.: iungier Scaliger 70 compararies O |
.......... |
77 adest Ω: ades Schrader, Lachm. Post 78 lacunam statui quattuor uersuum |
.......... |
79 tradet h2 |
85 |
82 Aurunculeia O et marg. h2: Arunculeia cett. nisi quod Acunculeia est in a, Aruncudia in h2 85 occeano Ω |
90 |
90 abiit Ω 91 om. codices: additus est in Ald. I |
95 |
94 uiden? faces p: uiden (uideri O) ut Ω |
100 |
99 probra turpia Calp. 1481: procatur (procatur. GOR) pia Ω |
105 |
102 lenta qui Ald. I: lentaque codd. praeter O: lenta sed O quod recepit Baehrens 105 abiit Ω |
Post 107 lacunam statui trium uersuum |
|
110 |
110 gaudiaque Ω 111 nocteque Ω 112 abiit Ω |
115 |
114 o om. codd.; additum est in ed. pr. 115 flam(mm O)ineum Ω 116-8 sic leguntur in Ω Io hymen hymenee io Io hymen hymenee io Ite concinite in modum nisi quod O Io hymen hymenee io semel tantum habet 117 o pro io initio utriusque uersus scribendum esse, sicut est in Ald. I, ratus est Lachm. io reuocauit Munro Elucid. p. 135 sqq. 118 io quod addunt in fine codices om. Ald. I |
120 |
119 taceatis Ω sed iam correctum in RBh2a 120 fescennina GRVen: fosceninna O: fascen(nn BD)ina BDh2 locac(t O)io OR: lotatio al. locutio G: locutio uel loquutio ACBLa1Dahh2: iocatio Heinsius 122 domino ed. Cantabrig. 1702 uidens Schwabe: arguens Weber |
125 |
125 diu] domini O: num domi? 126 iubet h2 127 talasio Ω |
130 |
129 uilice Oh: malulae Pauckstadt 132 misera miser O: miser ah miser GDAVen et sic R sed prius er super rasuram ha BC |
135 |
134 diceris ed. Parm. 1473: diceres Ω malle corr. G, OVen: malḷe R tụ (suprascr. e) R 135 unguenta te Ω 138 om. Ω |
140 |
139-43 om. h2 139 simus hec tibique O 143 io hymen hymenee io Ω et sic semper |
145 |
144-8 om. in textu, add. in marg. R 144 tuis GDVen 145 deneges Owen 146 ni GORDah: ne marg. R, VenBLa1ACh2 148 om. O, habet G ascriptum in marg. |
150 |
149-53 om. BLa1h2 151 sine seruiat Bern. Pisanus: sine seruit (se ruit A) Ω: sine fine seruit D: sine fine erit Auantius quo tibicina fert uiam ego et Chr. Alois. Ferrucci 153 om. O |
155 |
155 anilitas codex Vicentinus scriptus anno 1460: an(n)ilis etas Ω: annulis etas B Phil. 156 amnuit D quod uerum credebat T. H. Key et pro abnuit scriptum 158 om. O |
160 |
159 homine R m. pr. 161 sibi Ω 163 om. O |
165 |
164 intus Statius: imus Fruterius: unctus C. Barth: udus Heinsius |
170 |
169 hac GO 170 uritur OD et corr. B: uritur al. urimur G: urimur RVenAC: urintur B m. pr. |
..........
.......... |
Post 173 unam stropham excidisse censeo |
175 |
174-8 om. h 175 puelle Ω 176 adeat O Paris. 7989, Bentley: adeant Ω |
180 |
179 uos om. Ω: add. Auantius: O Baehrens uiris Statius: unis (unus Bh2: u^nis (suprascr. l) R) Ω: Vos bonae senibus senes Passeratius 180 bene Turnebus: berue GORVenAC: breue BLa1Dahh2 181 puellulam Parthenius: puellam Ω |
185 |
185 om. Bh2 tibi est Bentley et sic Paris. 7989, sed additis notis quae inuertenda uerba esse declararent tib̿i̿ es̿t̿ (sic): ubi est A Santenianus: est tibi GORVenLa Dah 187 uelut h et Paris. 7989: uultu al. uult G: ul˙t O: uultu Ω |
190 |
189-193. 194-198 inuerso ordine habent Ω, corr. Scaliger 189 Ad (At D) maritum tamen iuuenem Ω: corr. Scaliger 191 pulcre res Ω: corr. Robortellus 1548 nec te Ω 192 Neglegit O: Negligit cett. abiit Ω 193 remorare OADahh2: rememorare GRVenBLa1 |
195 |
194 remora(remo- O)ta es Ω 196 iuuerit Auantius: inuenerit Ω 197 Quod cupis cupis O. R m. pr., Heinsius. Giri 198 abscondas Ω |
200 |
199 Africei Lachm. (-ci iam Heinsius): ericei GORVenBLa1C: eritei h: eruti Quicherat 201 sublegat Landor 202 uostri Scaliger: nostri Ω: uostra qui Landor uult Calp. 1481: uolunt Ω 203 ludei Scaliger: ludi ed. antiquissima saec. xv: ludere Ω |
205 |
204 Et ludite et lubet Ω: corr. Parthenius 208 ingenerati OD |
210 |
209 Torcu(quu h2)tus Oh2 210 e] et O: fortasse ex 213 semihiante Scaliger: sed mihi ante Ω: semhiante Lucian Mueller |
215 |
215 mallio A: maulio O: manlio GRVen inscieis Lachm.: insciis corr. R, a: insciens Ω 216 omnibus Ω: obuieis Pleitner: et omnibus n. ab inscieis Dawes, Haupt 217 Et Ω: Sic Hermann suo a Baehrens, Postgate: suam Ω: suae Calp. 1481, uulgo |
220 |
219, 220 sic leguntur in Ω Talis illius a bona matre 220 Laus (Zaus RVen) genus (egenus O) approbet, in Da sic Talis illius a bona 220 Matrizans (-zando a) genus approbet 221 ab om. O 222 theleamaco Ω: thelamacho O 223 penolopeo GRVenBAD |
225 |
224 hostia Ω 225 ad bonei D: ad bolnei (al. bonei Ven et marg. G, ad bonlei O) Ω 226 bene uiuite a: bone uite Ω: Veneris bonae Froehlich, Halbertsma fort. bene mutuo ex 227 assiduo a: Mutue assiduei Huleatt 228 exercere O Deinde Explicit epithalamium O |
LXII
LXII Hoc unum carmen seruatum est in codice saeculi ix Thuaneo, nunc Parisino Lat. 8071 (T), in quo inscriptum est Epithalamium Catulli. EXAMETRVM CARMEN NVPTIALE Ω
IVVENES
Vesper adest, iuuenes, consurgite: Vesper Olympo
exspectata diu uix tandem lumina tollit.
surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas,
iam ueniet uirgo, iam dicetur hymenaeus.
51 in marg. turba uirorum G: turba uirginum (suprascr. orum) R: t. uirum BVen Vesper adest] Varro L. L. vii. 50 Vesperugo stella quae uespere oritur, a quo eam Opilius scribit Vesperum, itaque dicitur alterum (alternum Riese) Vesper adest. 2 expect. TΩ
3 tempus iam (suprascr. est) G pinguis TO: pingues GR et cett.
5 hymens (sic) R
VIRGINES
Cernitis, innuptae, iuuenes? consurgite contra;
nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignes.
sic certest; uiden ut perniciter exsiluere?
non temere exsiluere, canent quod uisere par est.
106 in marg. Puelle GRVen consurgi eretera T: consurgere contra Iac. Mowat Cantabrigiensis, quod ipsum in cod. Canon. Lat. 33 inueni 7 oeta eos T: haec eos O: hoc eos Ω ignes Ald. I: imbres T: imber uel ymber Ω
8, 9 exsiluere scripsi: exil. codd. 8 sic certest Haupt: siccer tes .i. T: sic certe si O: sic certe GR sed ut in utroque post certe rasura sit: sic certe cett.
9 canent quod uisere par est T Voss: canent (cauent La1) quo uisere parent Ω: c. quos uincere par est Bapt. Guarinus: canent quo uincere par est Auantius: c. quod uincere par est Passeratius: c. quod uespere par est B. Venator
IVVENES
Non facilis nobis, aequalis, palma parata est,
aspicite, innuptae secuta ut meditata requirunt.
non frustra meditantur, habent memorabile quod sit,
nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
15nos alio mentes, alio diuisimus aures,
iure igitur uincemur, amat uictoria curam.
quare nunc animos saltem committite uestros,
11 in marg. puelle GRBVen nobilis T aequales Lachm. 12 innupte secum ut meditata requi(ae D)runt TD: in(i Ba)nupte que (queṛụṇṭ O) secum ut meditare querunt Ω
13 memora psile T 14 habet T solus. Spurium putarunt Scal. Naeke Lachm. ed. 1
15 nos] non T diuisimus (suprascr. diuidamus) G
17 nunc T: non Ω co(m)mittite Ω: conuertite T 18 incipiaent T
VIRGINES
20Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?
qui natam possis complexu auellere matris,
complexu matris retinentem auellere natam,
et iuueni ardenti castam donare puellam.
quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
2520 in marg. Puelle GRBVen quis T fertur] potuit A: patuit Bergk
21 conplexua uellere T amatris O 22 fort. conplexu a matris auelle T
24 credelius T
25 Kymeno kymeneę kymenades o kymeneę T, prima littera per k, non per usitatiorem h, notata
IVVENES
Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis?
qui desponsa tua firmes conubia flamma,
quae pepigere uiri, pepigerunt ante parentes,
nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
3026 in marg. Iuuenes GRBVen quis T iucundior T: ioc. Ω
27 fines T: signes Palmer conubia T: conn. Ω 28 quae T: quod h2: quo Ω, etiam R, quamuis d post inlatum sit uir T 29 uinxere O
30 a om. T
31 Kymeno kymeneae kymenades o kymeneę T
VIRGINES
Hesperus e nobis, aequalis, abstulit unam.
............
............
............
............
............
............
[Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
32 in marg. Puelle GRBVen aequalis T: equales O: equaleṣ (suprascr. m) GR: aequalem en Giri
Post 32 excidisse nonnulla iam uidit Auantius. Lacunam sex uersuum posui, quam secutus sit uersus intercalaris Hymen o Hymenaee Hymen ades o Hymenaee, quamuis nec in T nec in Ω legatur
IVVENES
............
............
Namque tuo aduentu uigilat custodia semper,
nocte latent fures, quos idem saepe reuertens,
35Hespere, mutato comprendis nomine eosdem.
at libet innuptis ficto te carpere questu.
35 comperendis T: conprendis O et nunc G eosdem Ω: eospem T: Eous Schrader
36 at libet Ω: adlucet T
37 quittum T: quod al. quid tamen GVen: quem D: quema T: quam Ω
38 Kymeno kymeneae kymenales kymeno kymeneę T
VIRGINES
Vt flos in saeptis secretus nascitur hortis,
40ignotus pecori, nullo contusus aratro,
quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber;
multi illum pueri, multae optauere puellae:
idem cum tenui carptus defloruit ungui,
nulli illum pueri, nullae optauere puellae:
45sic uirgo, dum intacta manet, dum cara suis est;
cum castum amisit polluto corpore florem,
39 in marg. Puelle GRVenB saeptis T: septis Ω 40 conuolsus T: conclusus O: contusus Ω et sic R sed ut t super rasuram sit 41 quaemulcens aurefirma T Post hunc u. excidisse unum uersum censebant Spengel et Hermann: sed nullum lacunae uestigium praebent codices 42 obtauere T 43, 4 om. TO 45 Quintil. Inst. Orat. ix. 3.16 Catullus in Epithalamio ‘dum innupta manet, dum cara suis est,’ cum prius dum significat quoad, sequens usque eo intacta Ω: innupta Quintilianus dum cara Quintilianus, BLa1: tum cara TGORVenADa suis est Quintilianus, T: sui sed BLa1AC: sui. sed GOVen et R m. pr. 46 amisit R, s super rasuram
48 Kymeneo kymeneę kymenades kymeneę T
IVVENES
Vt uidua in nudo uitis quae nascitur aruo,
50numquam se extollit, numquam mitem educat uuam,
sed tenerum prono deflectens pondere corpus,
iam iam contingit summum radice flagellum,
hanc nulli agricolae, nulli coluere iuuenci:
at si forte eadem est ulmo coniuncta marito,
55multi illam agricolae, multi accoluere iuuenci:
sic uirgo dum intacta manet, dum inculta senescit;
49 in marg. Iuuenes GRVenB 50 Numquam se extollit quam muniteam ducat uuam T 51 per flectens T 52 flacellum T 53 hanc nulli agriġ.cullę multi acoluere T: nulli coluere (accol. La1) Ω 54-55 om. Da 54 apsi T marita T, Ballin 55 agriculę T accol. Ω: acol. T 56 dum innupta manet Weber: tum inculta senescit T 57 conubium TB 58 cura TGOD Pleitner uiro TGOD: uirgo RVenC: cara uiro magis est, minus est inuisa p. Sonny Post hunc u. excidisse intercalarem duce Hermanno multi crediderunt
et tu ne pugna cum tali coniuge uirgo,
60non aequom est pugnare, pater cui tradidit ipse.
ipse pater cum matre, quibus parere necesse est.
............
uirginitas non tota tua est, ex parte parentum est,
tertia pars patrist, pars est data tertia matri,
tertia sola tua est: noli pugnare duobus,
6559 et tua nec T: et tu nec Ω: at tu ne Ald. I: at nec tu Postgate Post 59 unum u. Rossbach, Post 65 Haupt et Pleitner putarunt excidisse ut quemadmodum amoebaeum carmen (20-58) nouem uersus iuuenum praecedebant, eodem modo nouem sequerentur. Ego Post 61 potius lacunam indicaui 60 equom T: (a)equo Ω cum B 61 ipse prius om., postea in marg. add. RVen
62 om. T 63 sic Muretus nisi quod praetulit patris est tertia patris pars est data tertia matri T: tercia pars patri est data tercia matri O: tertia pars patri data pars data t. m. Ω: T. pars patris Schüler 64 solit tu est noli tuignare T
66 Kymeno kymeneę kymenades .o. kymeneae T
LXIII
Super alta uectus Attis celeri rate maria,
Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit,
adiitque opaca siluis redimita loca deae,
stimulatus ibi furenti rabie, uagus animis,
5deuoluit ile acuto sibi pondere silicis.
itaque ut relicta sensit sibi membra sine uiro,
etiam recente terrae sola sanguine maculans,
niueis citata cepit manibus leue typanum,
typanum, tubam Cybelles, tua, mater, initia,
10LXIII DE BERECINTHIA ET ATHI Ω: nullum spatium in O
1 Attis Marius Victorinus 212 Gaisford, 154 Keil: actis Ω: athis AD celeri Terent. Maur. 2899 et Victorinus: celere Ω 2 ut om. Caesius Bassus 262 K. 3 loca dee i ed. antiquissima saec. xv: i, ut uidetur, a u. 78 tralata 4 ibi ed. Trinc.: ubi Ω animis Lachm.: amnis Ω, nisi quod La1 habet ãius: animi Scal. 5 deuoluit iletas (illectas Da) acuto sibi pondere silices codd.: ile Lachm.: icta Statius: illa Scal.: pondere silicis Passeratius: pondera silice Auantius: ilei a. s. pondera silice Bergk
7 maculas Ω 8, 9 ti(y)mpanum Ω: corr. Scaliger 9 tubam Ω: typum Munro: fort. tabal uel tablam: Hesych. τάβαλα ταβῆλα‧ ὑπὸ Πάρθων οὕτω καλεῖται ὄργανον κριβάνῳ ἐμφερές, ᾧ χρῶνται ἐν τοῖς πολέμοις ἀντὶ σάλπιγγος. cibe(i La1)les GORLa1: cybelles B: Cybebes Bentley tua Calp. 1481: tu codd. 10 que] quod GORVenLaurentiani taurei Lachm.: tauri et Ω
agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul,
simul ite, Dindimenae dominae uaga pecora,
aliena quae petentes uelut exules loca,
15sectam meam exsecutae duce me mihi comites,
rapidum salum tulistis truculentaque pelagi,
et corpus euirastis Veneris nimio odio;
hilarate aere citatis erroribus animum.
mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini
20Phrygiam ad domum Cybelles, Phrygia ad nemora deae,
ubi cymbalum sonat uox, ubi tympana reboant,
tibicen ubi canit Phryx curuo graue calamo,
ubi capita Maenades ui iaciunt hederigerae,
ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant,
2512 Ci(y A)belles OA
13 dindimenee G (sed ut secunda e addita
post uideatur), Ven
pecora Auantius: pectora Ω
14 alienaque Ω
post loca codd. addunt celeri quod uocabulum
transferebat omissa i ad finem u. 74 Lachm.
15 execute GO: execute R: excute
BLa1Ven
16 pelage Victorius, Bentley: pellagei Bod.
Lat. Class. e. 15
17 euirastis GD: eiurastis a: euitastis Ω
18 aere citatis Lachm.: erocitatis O:
crocitatis GDAC: crocitatis al. ere citatis RVen: erae c.
Auantius, Bentley
an animum Ω: an om. h et Bod. Lat. Class. e. 15
19 cedat al. cedit G 20 cibelles O: cibeles GR 23 menade sui Ω ei derigere Ω
simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier,
thiasus repente linguis trepidantibus ululat,
leue tympanum remugit, caua cymbala recrepant,
30uiridem citus adit Idam properante pede chorus.
furibunda simul anhelans uaga uadit animam agens
comitata tympano Attis per opaca nemora dux,
ueluti iuuenca uitans onus indomita iugi:
rapidae ducem secuntur Gallae properipedem.
35itaque, ut domum Cybelles tetigere lassulae,
nimio e labore somnum capiunt sine Cerere.
27 atris Ω: athis D notha O: nota Ω 28 thiasiis RBLa1: thyasiis G: thiasis O strepitantibus Voss
31 animam agens Lachm.: animagens OCRVen: anima gens BLa1AD et sic G sed hic altera a minore litteris ceteris: animo uel animi egens Auantius 32 actis Ω 33 iugi marg. Bodl. Lat. Class. e. 15: luci Ω 34 properipedem Balth. Venator: propere pedem Ω
35 ci(y B)belles OB 37 languore scripsi: langore codd. quod retinuit Lachm. 38 abit O et Bodl. Lat. Class. e. 15: abiit cett. molli Festus p. 374 von Ponor: mollis Ω rabidus Festus, GORVen ACD: rabidi BLa1 Phil.
sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
40lustrauit aethera album, sola dura, mare ferum,
pepulitque noctis umbras uegetis sonipedibus,
ibi Somnus excitum Attin fugiens citus abiit:
trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.
ita de quiete molli rapida sine rabie
45simul ipse pectore Attis sua facta recoluit,
liquidaque mente uidit sine queis ubique foret,
animo aestuante rusum reditum ad uada tetulit.
39 oris aurei p: horis aureis Ω 40 sola dura p, Bod. Lat. Class. e. 15: sol a dura G: sol adura Ω 42 excitam Lachm. attin GORVenC: athin BLa1A 43 trepidantem R eum La1a et sic nunc R, quamquam potest ex cum correctum uideri: cum GOVenD et plerique: quem Bentley pasitheo Ω
45 ipsa Al. Guarinus attis G: actis RVenC: atris O 46 sineque is O: sineque his Ω 47 aestuante rusum Victorius: estuanter usum Ω tetulit Calp. 1481: retulit Ω
49 patriam allocuta est ita uoce miseriter (miseritus ORBLa1: miseritus al. miseriter G Ven) maiestas (magestates O) Ω Correxit Auantius in ed. Trinc. Patriam a. uoce est ita maesta miseriter Calpurnius 1481
‘patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
ego quam miser relinquens, dominos ut herifugae
famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
ut aput niuem et ferarum gelida stabula forem,
et earum omnia adirem furibunda latibula,
55ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
cupit ipsa pupula ad te sibi dirigere aciem,
rabie fera carens dum breue tempus animus est.
egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
6050 genetrix G: genitrix ORVen 52 tetuli O: retuli Ω 53 ut caput (d R) Ω stabilia O, prius G 54 et earum ad omnia irem ed. Trinc.: ad inuia irem Starkie: ut ima ad. Postgate
56 pupula D: popula atte (áte D: acte BLa1) Ω 58 hoc Carpentoractensis: an huc?
60 gūmasiis O: ginnasiis B m. pr., R: gimnasiis C G quid habuerit a m. pr. non dispexi, nunc habet gymnasiis stadioque gymnasi Santen: guminasiis ego ed. 1 Nunc retinendum puto, sic ut fecit Lachm., stadio et gymnasiis mutata specie metri cum in hac quoque parte uersus (sic ut in priore, 54 et earum omnia adirem) admissus esset in primo pede ionicus a minore stădĭo ēt gȳm. nasiis
61 a C: ha OB: ah GRVenLa1
quod enim genus figuraest, ego non quod obierim?
ego mulier, ego adolescens, ego ephebus, ego puer,
ego gymnasei fui flos, ego eram decus olei:
65mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
mihi floridis corollis redimita domus erat,
linquendum ubi esset orto mihi Sole cubiculum.
ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
ego Maenas, ego mei pars, ego uir sterilis ero?
70ego uiridis algida Idae niue amicta loca colam?
ego uitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
62 figuraest Lachm.: figura est Ω non quod obierim Statius: non quid abierim Ω: non quod habuerim Scaliger: fort. adierim
64 gymnasei Phil.: gi(y AC)mnasti Ω 66 corolis Calp. 1481: circulis Ω 67 liquendum GORCVen solo Ω 68 ego nec Ω: ego ne Bod. Lat. Class. e. 15: ego non a: ego nunc Santen: egone ut Bentley: fort. egon hic h.e. ego qui talis fui, sc. gymnasei flos, a multis adamatus ferar] ferarum Ω
69 pars G sic scriptum habet ut rs super rasuram sit
70 niue Calp. 1481: nene Ω: ne a et Bod. Lat. Class. e. 15
71 columinibus Bod. Lat. Class. e. 15 et p: columnibus Ω: culminibus Bentley: cf. gymnasiis (61) 72 silui cultrix Ω nemori uagus Ω
roseis ut huic labellis sonitus citus abiit,
75geminas deorum ad auris noua nuntia referens,
ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus
laeuumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.
‘agedum’ inquit ‘age ferox i, face ut hunc furor agitet,
face uti furoris ictu reditum in nemora ferat,
80mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
age caede terga cauda, tua uerbera patere,
face cuncta mugienti fremitu loca retonent,
74 huic p: hinc Ω: hic Bentley sonitus adiit Ω: sonitus citus adiit Bentley, Spengel: sonitus uagus abiit Ahlwardt: sonitus abiit celer Lachm.: s. celer ab. Heyse: sonus editus ab. Froehlich 75 adauris O: ad aures Ω: deorum post aures D referre Phil. gemitus Gul. Wagner: geminas matris ad auris Lachm.: dominae matris ad a. Busche: dominae deorum ad a. Richards: fort. geminans 76 ubi Ω 77 saeuumque Schulze pectoris Ω
78 agedum inquit(d Oet Rm. pr.) age ferox fac
(om. BLa1) ut hunc furor Ω
i add. Scaliger; cf. ad 3
face Palladius, Lachm.
agitet add. ed. Cantabrig. anni 1702: num animet? Nam habet
ed. omnium antiquissima face furor animum || an scribendum
erat ferocem feriat furor animum? sic ferit pro facit
habet codex Ashburneri xlv. 24
79 fac ut furoris ictum (ictum R: ictu
B) Ω: face ed. illa antiquissima
uti Lachm.
81 a cede al. age cede G, sed post a rasura est terga Oh: tergo Ω uerbera Calp. 1481: uerum uera Ω 82 fac Ω: face ed. antiquissima
84 cibelle O: cibele GRB
ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo,
uadit, fremit, refringit uirgulta pede uago.
at ubi umida albicantis loca litoris adiit,
tenerumque uidit Attin prope marmora pelagei,
facit impetum: ille demens fugit in nemora fera:
90ibi semper omne uitae spatium famula fuit.
dea, magna dea, Cybelle, dea, domina Dindimei,
85 adhortans Ald. 1515: ad horta lis G: ad ortalis R: adortalis OAVen animo Ω
87 bumida O: humida cett. 88 teneramque Lachm. attin GO: actin (-m La1) RBLa1 marmora pelagi p et Calp. ed. 1481: marm(n G)orea pelago Ω 89 facit Calp. 1481: ficit O: fecit Ω illa Lachm.
91 cibelle O: cibele GR dindimenei G: dindimei ORBLa1 92 tuos scripsi: tuo Ω era O 93 rabidos p: rapidos Ω
LXIV
Peliaco quondam prognatae uertice pinus
dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos,
cum lecti iuuenes, Argiuae robora pubis,
5auratam optantes Colchis auertere pellem
ausi sunt uada salsa cita decurrere puppi,
caerula uerrentes abiegnis aequora palmis.
diua quibus retinens in summis urbibus arces,
ipsa leui fecit uolitantem flamine currum,
10LXIV ARGONAVTIA Ω: in O spatium est unius uersus, et adscriptum in marg. narrat hic ystoriam aurei uelleris
1 Peliaco La1 Mar. Victorinus 182 Gaisford: Pelliaco (-to G) Ω 3 fascidicos al. phasidos GBVen: fasi(ci R)dicos OR aeetaeos] oeticos GRVenAC: ceticos La1 et O qui in marg. habet al. tetidicos: oeteos Bod. Lat. Class. e. 15 4 pupis OC: puppis Ω 6 ụạḷḍạ salsa suprascr. uada O 7 uerentes OBLa1 et G m. pr.
10 texta Oh: testa Ω
illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
quae simul ac rostro uentosum proscidit aequor,
tortaque remigio spumis incanuit unda,
emersere feri candenti e gurgite uultus
15aequoreae monstrum Nereides admirantes.
illa, atque haud alia, uiderunt luce marinas
mortales oculi nudato corpore Nymphas
nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
2011 prima Da: primam Ω: p’eā (?p’rā) marg. proram O amphitritem GBA: a(am Ven)phitritem al. amphitrionem RVen: aphitrite O unde in ed. 1 conieci proram i. Amphitrite: prora i. Amphitriten Postgate: illa rudi cursu proram i. Amphitrite Fleischer: i. rudem c. primum i. Amphitriten Thomas
13 tortaque ed. Trinc.: totaque Ω incanduit Ω 15 monstrum al. monstrorum O ammirantes O
16 illa atque haud alia Bergk: illa atque alia Ω: illa alia O: illas atque a. a: illaque haud a. Auantius: illa si qua a. Lachm.: illa ut non alia Helm uidere Ω 17 oculi Bod. Lat. Class. e. 15: oculis Ω 18 extantes Ω
19 cum OR 20 cum GOR 21 cum Ω sensit Ω: sanxit Itali
o nimis optato saeclorum tempore nati
heroes, saluete, deum genus! o bona mater!
uos ego saepe meo uos carmine compellabo.
25teque adeo eximie taedis felicibus aucte,
Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
ipse suos diuum genitor concessit amores.
tene Thetis tenuit pulcerrima Neptunine?
tene suam Tethys concessit ducere neptem,
3022 seculorum GORB. secụlorum R 23 mater al. matre GRVen: matre a Schol. Veronens. ad Verg. Aen. v. 80 Catullus Saluete deum gens o bona matrum Progenies saluete iter—dein spatium quinquaginta fere litterarum tuum genus, o bona mater Badham: o bona matrum Progenies saluete iterum primus huc reuocauit Franc. Orioli 1822
24 uos] post Bergk
25 tedis O: tethis A: thetis Ω
28 neptunnine corr. D, Riccardianus 2242: neptine BLa1: nectine al. neptine G: nectine OAC: nectine marg. neptine al neutūne al. neptimine (et hoc quidem recentius) R: Nereine Haupt: Nerinarum Sam. Allen
29 thetis Ω
quae simul optato finitae tempore luces
aduenere, domum conuentu tota frequentat
Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
dona ferunt prae se, declarant gaudia uultu.
35deseritur Scyros, linquunt Phthiotica Tempe,
Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
Pharsaliam coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
rura colit nemo, mollescunt colla iuuencis,
non humilis curuis purgatur uinea rastris,
40non glebam prono conuellit uomere taurus,
non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
squalida desertis rubigo infertur aratris.
31 optato finite O: optato (-ta D m. pr.: -tae a) finito cett. 32 aduenere ap: ad (at B, al AC) lenire Ω 34 prae se cum declarant iungebat Doering
35 sciros AC: schyros B: sy(si O)ros GORVenLa1: Cieros Meineke tempe non Tempe Meineke 36 Crannonisque Victorius: Graiunonisque G: Grauinonisque ORDAC moenia L. p: nicenis (nit. BLa1) alacris(ss O)ea Ω 37 Pharsalum Lachm.
43 at C: ad Ω
candet ebur soliis, collucent pocula mensae,
tota domus gaudet regali splendida gaza.
puluinar uero diuae geniale locatur
sedibus in mediis, Indo quod dente politum
tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
50haec uestis priscis hominum uariata figuris
heroum mira uirtutes indicat arte.
namque fluentisono prospectans litore Diae,
Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
indomitos in corde gerens Ariadna furores,
55necdum etiam sese quae uisit uisere credit,
ut pote fallaci quae tum primum excita somno
desertam in sola miseram se cernat harena.
46 gazza B
48 aedibus Al. Guarinus
52 lit(t)ora RBLa1: litora (suprascr. e)Ven di(y)a Ω 54 adriana Ω 55 sese quae uisit uisere credit Voss: seseque sui tui se credit GOBLa1D: seseque sui qui (suprascr. t) se credidit C: seseque sui /// se credi /// //// R marg. al. terni 56 tunc O
quem procul ex alga maestis Minois ocellis,
saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu,
prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
non flauo retinens subtilem uertice mitram,
non contecta leui uelatum pectus amictu,
65non tereti strophio lactentis uincta papillas,
61 bachantis GOR eheu Bergk: heue Ω: heie Bod. Lat. Class. e. 15: euhoe Lachm. 62 Inter et magnis rasura est in G Pro et compendium est in O quo plerumque significatur con 64 contenta O et Phil., idemque coni. Balth. Venator nudatum Schwabe: laniatum Owen: uiolatum Haverfield 65 lactentis Ω: lactantis cod. peruetustus Cauensi. Isidori Originum XIX. 33, a quo hic u. Cinnae tribuitur citta Cauensis, h.e. cincta 66 delapsa e C: delapse O: delapso e RBVen: delapso GLa1D 67 adl. O: allidebant Landor
sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
illa uicem curans toto ex te pectore, Theseu,
70toto animo, tota pendebat perdita mente.
a misera, assiduis quam luctibus externauit
spinosas Erycina serens in pectore curas,
illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
egressus curuis e litoribus Piraei
75attigit iniusti regis Cortinia tecta.
nam perhibent olim crudeli peste coactam
Androgeoneae poenas exsoluere caedis
68 si neque Ω tamen (tñ) pro tum bis O 69 te om. O
71 a Can. Lat. 33 et codices Nonii p. 108: ah GRVen: ha O 72 ferens a, Bod. Lat. Class. e. 15 et Nonii codices 73 feroxque et tempore Ω: illa ex t. ferox quo tempore Baehrens 75 inusi ed. Trinc.: inuisi Heinsius tecta Ricc. 2242, Ritschl: tempta GORVenBLa1: tenta AD: templa ap, Scaliger: fort. septa
77 cum androgeanee (-genee B: -geane O) Ω exsol. BO: exol. GRVen
quis angusta malis cum moenia uexarentur,
ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
proicere optauit potius quam talia Cretam
funera Cecropiae nec funera portarentur.
atque ita naue leui nitens ac lenibus auris
85magnanimum ad Minoa uenit sedesque superbas.
hunc simul ac cupido conspexit lumine uirgo
regia, quam suauis exspirans castus odores
lectulus in molli complexu matris alebat,
quales Eurotae progignunt flumina myrtus,
90auraue distinctos educit uerna colores,
non prius ex illo flagrantia declinauit
80 menia CRVen: inoenia G: incenia O uersarentur (suprascr. x) B: uersarentur La 82 proicere C Paris. 7989: prohic. OBLa1: proiic. GRVenAa 83 nec funera Ω: ne funera edd. ante Lachm.
87 expirans Ω 88 cōpressu Ven 89 Eurot(a)e Bod. Lat. Class. e. 15 et ed. antiquissima saec. xv: europe Ω pergignunt Ω mirtos OB: mirtus al. mirtos R
heu misere exagitans immiti corde furores
95sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
qualibus incensam iactastis mente puellam
fluctibus, in flauo saepe hospite suspirantem!
quantos illa tulit languenti corde timores!
100quanto saepe magis fulgore expalluit auri!
cum saeuum cupiens contra contendere monstrum
aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
94 inmiti uel in miti Ω: corda furore Ramler 96 quaeque hp: quod neque O: quique Ω Golgos Hermolaus Barbarus, alii Bembo uel Auantio imputant: c(ch O)olc(ch RVen)os Ω
100 fuluore Ritschl, quod uocabulum de auro usurpatum est a Tiberiano poeta saec. iv (Baehrens PLM III. p. 266): lurore Bochart
102 mõtem R appeteret O sicut maluerat Marcilius: oppeteret Ω: opet. D
104 suspendit ed. antiquissima saec. xv: succepit Statius
nam uelut in summo quatientem brachia Tauro
quercum, aut conigeram sudanti cortice pinum,
indomitus turbo contorquens flamine robur,
eruit (illa procul radicitus exturbata
prona cadit, late quaeuiscumque obuia frangens),
110sic domito saeuum prostrauit corpore Theseus
nequiquam uanis iactantem cornua uentis.
inde pedem sospes multa cum laude reflexit
errabunda regens tenui uestigia filo,
ne labyrintheis e flexibus egredientem
115106 cornigeram Ω fundanti Oh, G m. pr. ut Bonneto uisum est: nutanti Mitscherlich 107 indomitum D turbo Ω: turben Spengel, ut referretur ad indomitum, cum Seruius ad Aen. vii. 378 scripserit Catullus hoc turben dicit ut hoc carmen 108 radicibus BLa1ha 109 late quaeuis cumque conieci in Philologo anni 1890 p. 170 et Class. Review eiusdem anni p. 311, post me anno 1895 Vahlen: lateque cum (tum G: tumi D: eum B) eius Ω: lateque et cominus p, uulgo: late qua est impetus Lachm.: lateque comeis obit Munro Distracta uidentur fuisse quae uis cum que, dein locum mutasse quae cum que uis, mox in quae cum//e uis abiisse obuia OBLa1h: omnia al. obuia GRVen: omnia ACDa 111 ne quidquam nauis O
114 laberintheis GCD: laberiẹntheis R: laberinthis O
sed quid ego a primo digressus carmine plura
commemorem, ut linquens genitoris filia uultum,
ut consanguineae complexum, ut denique matris,
quae misera in nata deperdita lamentata est,
120omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem:
aut ut uecta ratis spumosa ad litora Diae,
116 a primo a: cum primo Ω: in primo h et Carpentoractensis fortasse recte degressus Baehrens 119 ingnata GO: ignata RVenBLa1ACD lamentata est Conington (-tur Buecheler): l(a)eta Ω: laetabatur Lachm.: luctabatur Rossbach: lentabatur h.e. morabatur ego: miseram gnatam d. lamentatast Fleischer 120 praeoptarit Statius: portaret Ω: praeoptaret marg. Santeniani 121 ut om. O necta GO 122 deuincta Ω, etiam R antequam mutatus erat: deuicta Santenianus et p: fort. deuincta tenentem uel tenet dum; cf. Cul. 188. Supplerunt placito uel dulci uel tristi Itali, molli Baehrens, leni Palmer. In cod. Carpentoractensi deuicta lumina somno sic scriptum inueni 123 in memori al. nemori G
saepe illam perhibent ardenti corde furentem
125clarisonas imo fudisse e pectore uoces,
ac tum praeruptos tristem conscendere montes,
unde aciem in pelagi uastos protenderet aestus,
tum tremuli salis aduersas procurrere in undas
mollia nudatae tollentem tegmina surae,
130atque haec extremis maestam dixisse querellis,
frigidulos udo singultus ore cientem.
‘sicine me patriis auectam, perfide, ab aris,
perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
sicine discedens neglecto numine diuum,
135125 e Ω: ex O 126 actum RO et nunc G: quid prius fuerit non dispexi tristem ap: tristes (-is A) Ω 127 in om. Ω: add. a pret. GOD, non RVen 130 querellis a: querelis GORVen
132 et 134 siccine Ω auertam al. auectam Ven: auertam O, Laur. 33.12, marg. R: num auersam h.e. abreptam? aris Ω: oris hp, Lachm. 133 in om. O
134 discendens G 135 immemor ORVen: inm. G a Luc. Mueller: ah GD et R corr.: ha O: ab BLa1AC: aḍ al. ab Ven
nullane res potuit crudelis flectere mentis
consilium? tibi nulla fuit clementia praesto,
immite ut nostri uellet miserescere pectus?
at non haec quondam nobis promissa dedisti
140uoce: mihi non haec miserae sperare iubebas,
136 nullane Dah: nullaue Ω crudeles Oh mentes Oh 138 miserescere Calp. 1481: mirescere O: mit(tt C)esc(isc BLa1)ere Ω: mostri u. mitescere p. Scal.
139 nobis] blanda Oh 140 uoce mihi nec hec (hoc BLa1A) misere (ultima e dubia R, -ser A, -serere La1) sperare iubebas (iud. C, uid. La1A) Ω non ed. pr. miserae uindicauit Vahlen: miseram ed. pr. exspectare Froehlich 141 conub. BACh: connub. GOVen 142 discerpunt C: disserpunt GRVen: desserpunt O
tum iam nulla uiro iuranti femina credat,
nulla uiri speret sermones esse fideles;
145quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
dicta nihil metuere, nihil periuria curant.
certe ego te in medio uersantem turbine leti
150eripui, et potius germanum amittere creui,
quam tibi fallaci supremo in tempore dessem.
143-148 nulla uiro... curant extant apud Hieremiam Iudicem de Montagnone p. iiii, 5.2 143 tum iam Ω: nunc iam B. Guarinus: hinc iam Froehlich 144 fidelis O 145 quis (suprascr. pro quibus) G pregestit apisci G, sed rasura est sub litteris re, et spatium ante apisci: p’gestit adipisci O: apisci RVenBLa1ACDh 148 meminere Czalina
151 falaci G m. pr., post addita est minutius scripta I d/essem Ven: dassem (suprascr. e) p: deessem Ω
153 p’ea (? preea) O intacta Ω cumulabor D m. pr.
quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
155quod mare conceptum spumantibus exspuit undis,
quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae uasta Carybdis,
talia qui reddis pro dulci praemia uita?
si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
saeua quod horrebas prisci praecepta parentis,
160at tamen in uestras potuisti ducere sedes,
quae tibi iucundo famularer serua labore,
candida permulcens liquidis uestigia lymphis,
purpureaue tuum consternens ueste cubile.
sed quid ego ignaris nequiquam conquerar aureis,
165externata malo, quae nullis sensibus auctae
nec missas audire queunt nec reddere uoces?
ille autem prope iam mediis uersatur in undis,
nec quisquam apparet uacua mortalis in alga.
sic nimis insultans extremo tempore saeua
170155 expuit Ω 156 scilla O: silla GRVenLa1
158 conub BAC: connub. GORVen 160 nostras O 163 sequitur 160 in O
164 sed] si O nec quicquam GORBC conquerar Ω: conqueror p aureis Baehrens: aures O: auris G ex aures: auris Ω 165 extern. Oh: extenruata D: extenuata Ω aucte al. to G
Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
indomito nec dira ferens stipendia tauro,
perfidus in Creta religasset nauita funem,
175nec malus hic celans dulci crudelia forma
consilia, in nostris requiesset sedibus hospes!
nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
171 utinam non Macrob. vi. 1.42 174 in creta OD: in certam h et (suprascr. re) C: in cretam cett. 175 haec O 176 consilia in ed. Parm. 1473: cons(-sci R)ilium Ω nostris om. O requiesset ed. Parm.: requisisset (suprascr. r) G: requisisset Ω
177 nitar ap
178 Idomeneosne Conr. de Allio: y(i Ven)doneos ne al. idmoneos GRVen: idoneos ne OBLa1: Idomeneusne Lachm. ex Il. xiii. 424 Ιδομενεῦς δ᾽ οὐ λῆγε μένος μέγα: Idaeos Vahlen tamquam Ideos (suprascr. mons) in archetypo fuerit a Ω: at Muretus: fort. an 179 ponti O: pontum Ω ubi diuidit Ω Lachm.
an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui
respersum iuuenem fraterna caede secuta?
coniugis an fido consoler memet amore?
quine fugit lentos incuruans gurgite remos?
praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
185nec patet egressus pelagi cingentibus undis:
nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
non tamen ante mihi languescent lumina morte,
nec prius a fesso secedent corpore sensus,
190180 impatris O: an patris cett. sed in G fuerat in, ut Bonneto uisum est quem ne GORVen: quem ue BLa1AC
182 consoles me manet O
183 qui ne O: qui me Ah: quiue GRVenBLa1D lentos Oh Carp.: uentos cett.: num uentoso?
184 litus] colitur Palmer 185 patet GOD: pater RVenBLa1AC 186 fort. nullast
190 multam L. Mueller: muletam O: mulctam Ω 191 comprecer ap: comprecor Ω
quare facta uirum multantes uindice poena,
Eumenides, quibus anguino redimita capillo
frons exspirantis praeportat pectoris iras,
195huc huc aduentate, meas audite querellas,
quas ego, uae miserae, extremis proferre medullis
cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
quae quoniam uerae nascuntur pectore ab imo,
uos nolite pati nostrum uanescere luctum,
200sed quali solam Theseus me mente reliquit,
tali mente, deae, funestet seque suosque.’
has postquam maesto profudit pectore uoces,
193 anguino Ω 194 exp. Ω 195 post aduentate rasura est duarum litterarum in G fueratne pias? querellas OBAa: querelas GRVen 196 miserae D: misera Ω, Bentley
198 uere GOVen 200 qualis sola Ω: corr. ap 201 fimestet G m. pr. ut uidetur
204 inuicto B, Auantius: inuito Ω: in uoto D
quo motu tellus atque horrida contremuerunt
aequora concussitque micantia sidera mundus.
ipse autem caeca mentem caligine Theseus
consitus oblito dimisit pectore cuncta,
quae mandata prius constanti mente tenebat,
210dulcia nec maesto sustollens signa parenti
sospitem Erechtheum se ostendit uisere portum.
namque ferunt olim, classi cum moenia diuae
205 quõ tunc OR: qnõ tunc G ut uisum est Claudio D. Cobham: quo tunc BLa1: quomodo tunc ACVen: quo motu Heyse: quo moto Fleischer: quo nutu et Fea contrumuere D: contremuere Rossbach
207 mente Ω: num mentis? 211 sospitem erectum (err. B nondum correctus) B, Laurentiani, Carp.: s. ereptum cett.: Erectheum Voss
212 classi codices praeter A et Santenianum: classem A Sant. moenico Ω 213 gnatum Ω concred. Auantius: cum cred. Ω egens GO 214 complexo AD Sant.
‘nate mihi longa iucundior unice uita,
nate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,
reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
quandoquidem fortuna mea ac tua feruida uirtus
eripit inuito mihi te, cui languida nondum
220lumina sunt nati cara saturata figura,
non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
sed primum multas expromam mente querellas,
canitiem terra atque infuso puluere foedans,
225inde infecta uago suspendam lintea malo,
215 gnat. Ω ioc. Ω 216 gnat. Ω 218 ac] fort. haec 219 cui R super rasuram: quem al. cui G 220 gnat. Ω 223 querellas ORBa 224 infulso O: infuḷso R fedẹns (suprascr. a) R 227 obscurata GODh, et sic R sed -ṭạ punctis notata: obscura AC Laurentiani, ap dicet Ω: duget D: obscurata decet Lachm.: obscura signet Conington
quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
quae nostrum genus, has sedes defendere Erechthi
230annuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
tum uero facito ut memori tibi condita corde
haec uigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas;
ut simul ac nostros inuisent lumina collis,
funestam antennae deponant undique uestem,
235candidaque intorti sustollant uela rudentes,
228 Itoni Al. Guarinus: ythomi uel ithomi Ω
229 has Ω, Statius: ac ap uulg.
Erechthi Buecheler: freti Ω
230 annuit etiam R, sed i super rasuram
231 tum O: tu Ω
232 oblif/eret (obliferet Ven) al. obliteret
GVen
233 ac ap: hec Ω
234 antenne // (sic) G: antēnene
ne O
235 sus(subs G)tolant O, prius G, post addita
est l
Post 235 Faernus inserebat ex Nonio p. 546 uersum Lucida
qua splendent [summi] carchesia mali Vide ad Fragm. V
237 (a)etas Ω: aera D: sors Al. Guarinus: fors
ed. Trinc.: freta Froehlich: aestas Palmer
sistet O et plerique: sistenst (sic) G:
sistạ̄t (suprascripta e) R: sistent
DVen
haec mandata prius constanti mente tenentem
Thesea ceu pulsae uentorum flamine nubes
240aereum niuei montis liquere cacumen.
at pater, ut summa prospectum ex arce petebat,
anxia in assiduos absumens lumina fletus,
cum primum inflati conspexit lintea ueli,
praecipitem sese scopulorum e uertice iecit,
245amissum credens immiti Thesea fato.
sic funesta domus ingressus tecta paterna
morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum
obtulerat mente immemori talem ipse recepit.
quae tamen aspectans cedentem maesta carinam
250239 seu Oah et fortasse G m. pr. Post 240 spatium unius uersus est in RBVen, non item in G, qui tamen primam litteram uersus 241 sic habet scriptam √At. In AC Laur. 33.12, et Santeniano Fletus Egei
247 Minoidi corr. R: Minoi(y BLa1D)da Ω: fort. in Minoida
249 quem G
tamen praspectans (prosp. O: prosp. al. asp. RVen)
GORVen: tum prospectans h
at parte ex alia florens uolitabat Iacchus
cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis,
te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.
qui tum alacres passim lymphata mente furebant
255euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
pars e diuulso iactabant membra iuuenco,
pars sese tortis serpentibus incingebant,
pars obscura cauis celebrabant orgia cistis,
260orgia, quae frustra cupiunt audire profani,
plangebant aliae proceris tympana palmis,
aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,
251 parte AC: pater Ω 252 cum] tum O 253 te G, sed fuerat et: et O adriana Ω
254 quae tum Bergk, cui Post 253 uersus excidisse uisus est 255 euhoe... euhoe BLa1: euche... euche GOVenACD sed in G euche in euohe transiit
256 harum Ω: horum a uulgo
258 om. in textu, habet in marg. D
261 ali(a)e Ω: aliei Lachm.
262 tenais O: tenụis R
tintinitus R m. pr.: tintinitus (sic)
G: tinṭịṇnitus Ven
263 multis ed. Trinc.: multi Ω
efflabant ah: efflebant Ω
talibus amplifice uestis decorata figuris
puluinar complexa suo uelabat amictu.
quae postquam cupide spectando Thessala pubes
expleta est, sanctis coepit decedere diuis.
hic, qualis flatu placidum mare matutino
270horrificans Zephyrus procliuas incitat undas,
aurora exoriente uagi sub limina Solis:
quae tarde primum clementi flamine pulsae
procedunt, leni et resonant plangore cachinni,
post uento crescente magis magis increbescunt,
275purpureaque procul nantes ab luce refulgent:
270 procliuiṭ (suprascr. s) O h.e. procliuit in procliuis mutatum, ut H. O. Coxe iudicabat; sed nisi punctum accederet (ṭ) suprascr. s potius procliuiter poterat esse: procliuas Ω 271 sublimina ah: sublimia Ω: sub lumina uulgo 273 leni et resonant scripsi: leuiter sonant Ω nisi quod O habet leuiterque sonant: lenique sonant Lennep: leni resonant Lachm. clangore AC Excerpta ex ueteribus glossis Pithoeana p. 71 Gothofr. Placor tranquillitas. At Catullus plangor 274 increbrescunt hap 275 ab GORVenACah: a D refulgent ap: refulgens Ω 276 tum hap, Lachm.: tn̅ (tamen) O: tamen al. tibi GR, sed in R n super rasuram est: tibi ACDVen: sic ibi Haupt: sic tum ibi Rossbach 277 at se Ω: a se Da
quorum post abitum princeps e uertice Pelei
aduenit Chiron portans siluestria dona:
280nam quodcumque ferunt campi, quos Thessala magnis
montibus ora creat, quos propter fluminis undas
aura parit flores tepidi fecunda Fauoni,
278 abitum ODa: habitum Ω 280 quodcumque Ω sed quidc. C: quotc. Riccardianus 2242 Lachm. campi Dp: campis Ω 281 quod D 282 aurea OR parit Laur. 33.12, corr. G, hap: perit uel p̲it cett.: aperit Housman sed cf. Ov. A. A. iii. 185 Quot noua terra parit flores, cum uere tepenti Vitis agit gemmas 283 interstinctis Heinsius curulis al. corollis (-rollos (suprascr. i) B) GRBVen: corulis O 284 quo D: quod Oa: quot Ω ioc. Ω: iucundum adnotato? ed. Muret. Bodleianae (2 R. 6.30)
confestim Penios adest, uiridantia Tempe,
Tempe, quae siluae cingunt super impendentes,
†Minosim† linquens †doris† celebranda choreis,
non uacuos: namque ille tulit radicitus altas
fagos ac recto proceras stipite laurus,
290non sine nutanti platano lentaque sorore
flammati Phaethontis et aerea cupressu.
285 penios Laur. 33.12, Lachm.: penies al. os (-ies suprascr. o RB) GRBVen: penies OACLa1 adest ut Ω: ut om. Dah 287 Minos(ss C)im Ω: Minosium (suprascr. im) Caesenas: Minosmi Carp.: Amosim D: Mnemonisin uel Aemonisin Heinsius: Naiasin Haupt: Meliasin Peiper, Madvig doris Ω: cloris marg. Caesenatis. Emendarunt claris Itali: doctis Statius: hilaris Unger: floris Peiper. Fort. Aemonisin l. Chlori c. choreis. Steph. Byz. Αἱμονία ἡ Θετταλία, ἀπὸ Αἵμονος· Αἵμων δὲ υἱὸς μὲν Χλώρου τοῦ Πελασγοῦ, πατὴρ δὲ Θεσσαλοῦ, ὡς Ῥιανὸς καὶ ἄλλοι 288 non acuos al. nonacrias (os Ven) GRVen: non ac(acc O)uos ACO: non uacuus Bapt. Guarinus 290 nutanti RCVen: mutanti O, prius G fletaque Scaliger sororum Ω: corr. a 291 flamati O: flam(mm Ven)anti Ω
293 uellatum pr. G, OLa1a: uallatum Baehrens
post hunc consequitur sollerti corde Prometheus,
295extenuata gerens ueteris uestigia poenae,
quam quondam silici restrictus membra catena
persoluit pendens e uerticibus praeruptis.
inde pater diuum sancta cum coniuge natisque
aduenit caelo, te solum, Phoebe, relinquens,
300unigenamque simul cultricem montibus Iri:
Pelea nam tecum pariter soror aspernata est,
nec Thetidis taedas uoluit celebrare iugalis.
qui postquam niueis flexerunt sedibus artus,
large multiplici constructae sunt dape mensae,
305296 quam Da: qua Ω
298 diuum Ven pr. m., Da: diui GORBC et corr. Ven: diu A natisque Da: gnatisque al. gratis G: gnatisque ORLa1ACh 299 aduenit, caelo Muretus 300 Iri scripsi, quae fuit urbs Maliensium apud quos Apollo et Diana praecipuo honore colebantur: ydri (idri AC) Ω 301 Pelea G: Palea Ω: Pallada Da
his corpus tremulum complectens undique uestis
candida purpurea talos incinxerat ora,
at roseo niueae residebant uertice uittae,
310aeternumque manus carpebant rite laborem.
laeua colum molli lana retinebat amictum,
dextera tum leuiter deducens fila supinis
formabat digitis, tum prono in pollice torquens
libratum tereti uersabat turbine fusum,
315atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
quae prius in leui fuerant exstantia filo:
307 his al. hic G: hic Ven et Laur. 33.12 m. pr. uestis Parthenius: questus Ω: cestus Orelli 308 talos ed. Iuntina 1503 tuos Ω incinxerat GD: inexcinxerat Bod. Lat. Class. e. 15: intinxerat Ω 309 at roseo niue(a)e (uinee O) Ω: at roseae niueo Al. Guarinus: ambrosio Vulpius
311 collum pr. G, Oa 319 custodibant ODa: custodiebant Ω calath(t Aa)isti Ω
haec tum clarisona pellentes uellera uoce
talia diuino fuderunt carmine fata,
carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.
O decus eximium magnis uirtutibus augens,
Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
325accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,
320 h(a)ec Ω, quod reuocauit Usener: hae uulgo pendentes (suprascr. ll) Canon. Lat. 33: pectentes Statius: plectentes Hertzberg: pauientes Owen 322 arguit malebat Lachm. Post 322 unius uersus spatium est in RVenBLa1Aah, quo scriptum est Epit(h)alamium (-iom B, -ion La1, -um RVenAC) thetidis (tethidis Ba) et pelei (pellei a) In GO spatium abest, sed rubris litteris adscriptum est in marg. G Epythalamium thetidis et pelei
324 tutum marg. tu tamen GRBVen: tutum OLa1: tu tamen ACh opus GORVen, sed GRVen in marg. habent opis clarissime Dap: carissime Ω 326 oraclum Dap et Laurentianus 33.12: oraculum Ω 327 Macrob. S. vi. 1. 41 Catullus: Currite ducenti sub tegmine currite fusi subtegmina (a ex e) O
adueniet tibi iam portans optata maritis
Hesperus, adueniet fausto cum sidere coniunx,
330quae tibi flexanimo mentis perfundat amorem,
languidulosque paret tecum coniungere somnos,
leuia substernens robusto brachia collo.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
nulla domus tales umquam contexit amores,
335nullus amor tali coniunxit foedere amantes,
330 om. O: flexo animo mentis p. amorem Ω: flexanimum mentis p. amorem Al. Guarinus: flexanimo mentem p. amore Muretus: quae te flexanimo mentis p amore Lachm. 331 sonos Ω
334-337 om. BLa1Dap Phil. Eos Lachm. in paginarum ordine non numerauit, Haupt in marg. adscriptos putauit, esse tamen Catulli 334 umquam tales contexit Ω: corr. Ald. I: conexit Lachm.
nascetur uobis expers terroris Achilles,
hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
340qui persaepe uago uictor certamine cursus
flammea praeuertet celeris uestigia ceruae.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
non illi quisquam bello se conferet heros,
cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi,
345Troicaque obsidens longinquo moenia bello,
339 delebat Landor 341 preuertet p: preuertit GRAC Laurentiani: peruertet (-tit BVen) OahBVen
344 post sanguine nihil habent Da teuen O: tenen GAC: tenen al. teuen RVen campi corr. D, marg. Santeniani, uulg.: cliuei Haupt Phrygiae T. m. s. Thebae uel Phrygiei T. maculabunt s. Theben Froehlich Mihi tenen superesse uidetur ex eo quod fuerat tenentem, quod omissum in loco suo uersus 122 et in marg. adscriptum postea huc migrauit
347 sub tegmine R
illius egregias uirtutes claraque facta
saepe fatebuntur natorum in funere matres,
350cum incuruo canos soluent a uertice crines,
putridaque infirmis uariabunt pectora palmis.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
namque uelut densas praecerpens cultor aristas
sole sub ardenti flauentia demetit arua,
............
349 gnatorum Ω 350 cum in (om. A) ciuium Ω: cum in curium Ambros. H. 46, nisi fallor. Scriba O quid uoluerit, dubito: post cum primae quinque litterae inciu, sexta ō cui prefixum est s, septima ṣ, h.e. me quidem iudice inciueronṣ; aliis sexta uisa est o in v mutata: cum in cinerem Dah: soleunt... crimen O: soluent... crines Ω: cum incultum... crinem Baehrens: cum incuruo conieci in ed. 1, cum in Ciero ed. 2
352 subtegmine Laur. 33.12 et R pr. m.
353-356 om. R (non Ven), in ima pagina add. manus recentior 353 praecerpens Statius: precern(-terri G m. pr., -tern O)ens Ω: presternens Phil. cultor Ω; id ex glossemate cultro ortum ratus est Morgenstern: messor Oh et marg. Santeniani
Post 354 uersum excidisse credidit Voss
Troiugenum infesto prosternens corpora ferro.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
testis erit magnis uirtutibus unda Scamandri,
quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
cuius iter caesis angustans corporum aceruis
360alta tepefaciet permixta flumina caede.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
denique testis erit morti quoque reddita praeda,
cum teres excelso coaceruatum aggere bustum
excipiet niueos perculsae uirginis artus.
365355 prosternens Ω, etiam G sed hic ex prosternet: prosternet Ohp
357, 8 om. in textu, add. in marg. Ven 357 quamandri Carp.: Camandri Peiper 359 cessis O: num caecis? cf. Ov. M. i. 24. languet certe caede post caesis 360 lumina marg. al. flumine G: flumine al. lumina uel flumina Ven
361 sub tegmine (suprascr. a) R
362, 3 om. D, sed habet adscriptos in marg. 362 dedita Muretus 364 percussae Lachm.
365 sub tegmine (suprascr. a) R
nam simul ac fessis dederit fors copiam Achiuis
urbis Dardaniae Neptunia soluere uincla,
alta Polyxenia madefient caede sepulcra:
quae, uelut ancipiti succumbens uictima ferro,
370proiciet truncum summisso poplite corpus.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
quare agite optatos animi coniungite amores.
accipiat coniunx felici foedere diuam,
dedatur cupido iam dudum nupta marito.
375366 simulac a: simulạḥac D: simul hanc uel hāc Ω 368 madefient marg. D: madescent Ω: mitescent Da Lachm. 370 proiciet OBVen: proiiciet GR
371 sub tegmine (suprascr. a) R
372 agite R
375 sub tegmine (suprascr. a.) R
non illam nutrix orienti luce reuisens
hesterno collum poterit circumdare filo,
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
anxia nec mater discordis maesta puellae
380secubitu caros mittet sperare nepotes.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
talia praefantes quondam felicia Pelei
carmina diuino cecinerunt pectore Parcae.
praesentes namque ante domos inuisere castas
385377 esterno O: externo GRVenBLa1A 378 spurium habuit Bergk, uncis inclusit L. Mueller
379-381 om. O 380 se cubitu BRVena mutet uel mictet prius R
381 sub tegmina R
383 cecinerunt Dahp: cecinere Ω: cernere O: cecinere e pectore Baehrens
384 domu̇ B: num domus? 385 heroum et Io. Bapt. Sigicellus Bononiensis (1492-1560): Nereus Ω: Merens Bod. Lat. Class. e. 15 Post 386 sequitur in codd. lxvii. 21 languidior tenera cui (com Da) pendens (pedens GOC) sicula beta
saepe pater diuum templo in fulgente reuisens,
annua cum festis uenissent sacra diebus,
conspexit terra centum procumbere tauros.
390saepe uagus Liber Parnasi uertice summo
Thyadas effusis euantis crinibus egit,
cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
acciperent laeti diuum fumantibus aris.
saepe in letifero belli certamine Mauors
395388 cum h: dum Ω uenissent Dhp: uenisset Ω 389 prospexit Da procumbere GORVenACDa: procurrere La1hp: prorumpere Wakefield tauros Ald. I: currus Ω Lachm.
391 Thyadas G m. pr., RBLa1: Thiadas OACVen et corr. G esit O: hesit marg. egit h 392 certatum GORVenCh ruentes ap: tuentes Ω 393 acciperent Par. 7989: acciperet Ω lacti Oh Phil., G m. pr.: lacti (suprascr. leti) R: lacti d. spumantibus aris Voss
395 ran(rān. G)usia Ω: ramunsia O: Amarunsia Baehrens, Peiper
sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,
iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
perfudere manus fraterno sanguine fratres,
400destitit extinctos natus lugere parentes,
optauit genitor primaeui funera nati,
liber ut innuptae poteretur flore nouercae,
ignaro mater substernens se impia nato
impia non uerita est diuos scelerare parentes,
405omnia fanda nefanda malo permixta furore
iustificam nobis mentem auertere deorum.
399 fratres] mạṇụṣ fratres R
400 natos GBVen Laurentiani h
402 uti nuptae Maehly
poteretur ed. Trinc.: potiretur Ω
404 penates parentes (sic) Can. Lat.
33: penates Al. Guarinus
LXV
Etsi me assiduo confectum cura dolore
seuocat a doctis, Ortale, uirginibus,
nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
mens animi, tantis fluctuat ipsa malis:
5namque mei nuper Lethaeo in gurgite fratris
pallidulum manans alluit unda pedem,
LXV Vnius uersus spatium in O AD ORTALEM GRVenC Laur. 33.12: AD ORIENTALVM a
1 defectu O: confec(t R)tum al. defectum RVen 2 seuocat Dap: sed uacat Ω 3 dulcis musarum D: dulcissimus har(u O)um Ω 5 Lethaeo in scripsi: loethi O: lethei Ω 7 Troya B Laurentiani: Tidia O: Tydia al. troya (-ia G) VenG: Lydia al. troia R: Ilia Palmer
alloquar, audiero numquam loquentem,
10numquam ego te, uita frater amabilior,
aspiciam posthac? at certe semper amabo,
semper maesta tua carmina morte tegam,
9 deficit marg. RVen: uersum om. sine interstitio GORVenBCh Laurentiani, habent ADa Bodl. Lat. Class. e. 15, spurium rati sunt Statius Scaliger L. Mueller Baehrens Munro Schmidt Palmer, receperunt tamquam Catulli Lachmann Haupt Owen Schulze, uncis incluserunt Schwabe Postgate. Ex eo retinuerunt Numquam ego te Munro Palmer, ceteris mutatis tua loquentem D uerba supplent Aa Bod. Lat. Class. e. 15, fata Ambros. D 24, facta Voss, Lachm. te uoce loquentem Owen. Mihi ex Plin. Epist. II.1 Virginium saudio adloquor teneo scribendum uidetur teneamue 11 at Da Bod. Lat. Class. e. 15: aut Ω 12 carmina Dah Bod. Lat. Class. e. 15: carmine Ω tegam Ω: canam D: num seram? 14 Dauilas B Laurentiani: Bauila mox -las G: Bauilla O: Baiula al. Dauilas R absumptei scripsi: assumpta O: assumpti Ω ithilei uel ythilei Ω in marg. defecit RVen
sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
haec expressa tibi carmina Battiadae,
ne tua dicta uagis nequiquam credita uentis
effluxisse meo forte putes animo.
ut missum sponsi furtiuo munere malum
20procurrit casto uirginis e gremio,
quod miserae oblitae molli sub ueste locatum,
dum aduentu matris prosilit, excutitur:
16 bactiade BLa1: act(c G)iade GORVenAC sed in R addita est super ac minutius exarata b 17 ne quicquam Ω
19-24 a praegressis seiungebat Rossbach
LXVI
Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
qui stellarum ortus comperit atque obitus,
flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
ut cedant certis sidera temporibus,
5ut Triuiam furtim sub Latmia saxa relegans
dulcis amor giro deuocet aereo:
idem me ille Conon caelesti numine uidit
fulgentem clare, quam multis illa dearum
10leuia protendens brachia pollicita est,
qua rex tempestate nouo auctus hymenaeo
uastatum finis iuerat Assyrios,
LXVI Inter LXV, LXVI interstitium non est in codicibus
1 dispexit Calp. 1481: despexit codd. 2 obitus Da Apul. de deo Socratis 120 qui signorum ortus et obitus comperit: bitus B m. pr.: habitus Ω 5 sub Latmia Calp. 1481: sublamia Bh et Paris. 7989: sublamina O: sublimia al. sublamia al. sublimina (suprascr. a) RVen: sublimia G et plerique religans Ω 6 giro ed. antiquissima saec. xv: guioclero GORAC: guiodero Ven: spatium uacuum in D cliuo h fortasse guro: circo Froehlich 7 sqq. Schol. Arati Phaen. 146 Κόνων δ᾽ ὁ μαθηματικὸς Πτολεμαίῳ χαριζόμενος Βερονίκης πλόκαμον ἐξ αὐτοῦ κατηστέρισε‧ τοῦτο γὰρ Καλλίμαχός που φησὶν Ἠδὲ (f. Τῇδε) Κόνων μ᾽ ἔβλεψεν ἐν ἠέρι τὸν Βερονίκης Βόστρυχον ὅν τ᾽ ἄρα κείνη πᾶσιν ἔθηκε θεοῖσιν 7 caelesti numine Ω: lumine Canter: in lumine Voss: in culmine Maehly 8 ebore niceo Ω cesariem GOBLa1Ven 11 quare ex Ω: corr. ed. Parm. 1473 12 sic Da: uastum finis ierat Assirios Ω: deficit marg. RVen
estne nouis nuptis odio Venus? idque parentum
frustratur falsis gaudia lacrimulis,
ubertim thalami quas intra limina fundunt?
non, ita me diui, uera gemunt, iuerint.
id mea me multis docuit regina querellis
20inuisente nouo proelia torua uiro.
15, 16 extant apud Hieremiam Iudicem de Montagnone Part iiii. 6. 3 ed. Ven. 1505 15 atque parentum Frustrantur falsis codd. et Montagnone Emendarunt an quod auentum Munro, an quod amantum Owen, atque maritum Schmidt, Postgate, Palmer anne p, uulgo 16 frustratur cod. unus (Bodl. Misc. 186) Hieremiae Iudicis de Montagnone, unde scripsi idque parentum frustratur salsis Heyse 17 limina Da Lachm.: lumina Ω
18 diui Dah: diu Ω iuerint ed. antiquissima saec. xv: iuuerint Ω
19 querellis Aa: querelis GORVen
21 et al. at GRVen: et OBLa1h 22 discid. O: dissid. Ω
cum penitus maestas exedit cura medullas!
ut tibi tunc toto pectore sollicitae
25sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe
cognoram a parua uirgine magnanimam.
anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
coniugium, quod non fortior ausit alis?
sed tum maesta uirum mittens quae uerba locuta es!
3023 cum] quam Bentley: tum Lachm.
24 ut ibi G tunc OC Laur. 33.12: nunc al. tunc GRVen sol(l)icitet Ω 25 at te ego ed. Trinc.: at ego GORVenACDa: atque ego BLa1h 26 magnanimam Da: -ma Ω Hygin. P. A. ii. 24 Alii dicunt hoc amplius, Ptolemaeum Beronices patrem multitudine hostium perterritum, fuga salutem petiisse, filiam autem saepe consuetam insiliisse in equum et reliquam exercitus copiam constituisse et complures hostium interfecisse: pro quo etiam Callimachus eam magnanimam dixit
27 atne BLa1 quo Muretus: quam Ω: quom Faernus adepta es Lachm. ed. 1: adeptos O: adeptus Ω: adepta’s Lachm. ed. 2 28 quod non fortior aut sit alis Ω: quo Dah Muretus fortius Muretus ausit P. Nicetti Lucensis aequalis Politiani, quod mihi demonstrauit Bywater: assit uidetur legisse scriptor Achillis tragoediae in sapphicis p. 30 ed. Pignorianae Mussati operum Nemo tam fortis ualet esse quo non fortior assit
quis te mutauit tantus deus? an quod amantes
non longe a caro corpore abesse uolunt?
atque ibi me cunctis pro dulci coniuge diuis
non sine taurino sanguine pollicita es,
35si reditum tetulisset. is haut in tempore longo
captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
quis ego pro factis caelesti reddita coetu
pristina uota nouo munere dissoluo.
inuita, o regina, tuo de uertice cessi,
40inuita: adiuro teque tuumque caput,
31 tantum a, Schrader 32 adesse G: num abisse? adnotator Seruii Bodleiani saec. xv ad Aen. ix. 427 Segregari a me noluit dum abipso abirem. Vnde est illud Catulli. Amantes non longe a caro corpore ab esse uolunt (F. Madan)
33 me nescio quis Italorum saec. xv, Bentley pro codd.: fort. prae, quod habet ed. Trinc. 34 taurino om. O 35 si] sed O: sed al. si GRBVen te tulisset Ω haut Conrad. de Allio: aut Ω in] ita Froehlich
40 Etym. Magn. s. u. Θηλαμών· Εἴρηται γὰρ καὶ θηλυκῶς κάρη ὡς παρὰ Καλλιμάχῳ, Σήν (codd. ἥν) τε κάρην ὤμοσα σόν τε βίον 41 adiurarit h: adiuraret Ω
ille quoque euersus mons est, quem maximum in oris
progenies Thiae clara superuehitur,
45cum Medi peperere nouum mare, cumque iuuentus
per medium classi barbara nauit Athon.
quid facient crines, cum ferro talia cedant?
Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
et qui principio sub terra quaerere uenas
5043 quem] quae Oap maxima Ω: maximum Guarino tribuitur horis Ven, non R: in auris Weber 44 Thiae Voss, Bentley: Phitie (Phyt. GRVena Laur. 33.12) Ω: Thyiae Conr. de Allio: Phthiae Ald. I 45 tum O et G m. pr. ut uidetur peperere (uel rupere) Itali: propere Ω nisi quod in C est propṭẹṛ (suprascr. ere): prupere ed. ant. saec. xv: pepulere Statius cumque ODah: atque al. cumque BRVen: atque GLa1AC
48 Schol. Ap. Rhod. ii. 373 μέμνηται αὐτῶν καὶ Καλλίμαχος· Χαλύβων ὡς ἀπόλοιτο γένος Γειόθεν ἀντέλλοντα, κακὸν φυτόν, οἵ μιν ἔφηναν. Idem ad I. 1323 Chalybon Politianus: c(sc h)elerum Oh: celitum al. celorum R et sic sed addito al. celtum Ven: celitum GLa1ACD 50 ferri stringere Heyse: ferris frin(fin. O)gere Ω: ferri frangere Dap et Paris. 7989
abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
unigena impellens nutantibus aera pennis
obtulit Arsinoes Locridos ales equos,
55isque per aetherias me tollens abuolat umbras
et Veneris casto collocat in gremio.
52 mēnonis O: menonis Ω 54 arsinoes OLa1 Par. 7989: asineos al. arsinoes GRVen Locridos Bentley: elocridi(ḍị G)cos Ω: da(cla a)ridos Da: gloridos (suprascr. c) Caesenas: Chloridos Auantius: Locricos Statius, Nigra: ales equos (equis Caes.) D et Caesenas: alis equos Ω: alisecus Statius, Nigra 55 abuolat scripsi: auolat O: aduolat Ω
56 collocat OD: aduolat al. collocat GRVen: aduolat BLa1AC 57 z(c O)yphiritis Ω: zeph. Da 58 Graia Lachm. Canopieis Auantius: gratia ca(co O)nopicis Ω
hic iuueni Ismario ne solum in limine caeli
60fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
deuotae flaui uerticis exuuiae,
uuidulum a fluctu cedentem ad templa deum me
sidus in antiquis diua nouum posuit.
65Virginis et saeui contingens namque Leonis
lumina, Callisto iuxta Lycaoniam,
59 hic iuueni (h)ismario scripsi: hi (hii CA Laurentiani) dii uen ibi (id C) uario Ω: hi dii ibi Dp, Ambros. H. 46, Bonon. 2744: arduei ibi Haupt: inde sibi Pleitner: numen ibi Ritschl: aduena ibi Conington: hic lumen Mowat: inuida enim Vahlen: inuida ibi Nigra: inde Venus Postgate, quod et ipse olim conieceram: hic Veneri Owen: hic autem Kakridis: limine p: numine Ω, nisi quod mumine habet R: culmine Peiper 60 adrianeis Ω 62 Huc refero Suid. s. u. Φόβη κόμη, θρίξ. [Βόστρυχον] ὅστε (ὅστις codd.) φόβῃς ξανθοτάταις ἐκόμα 63 uuidulum Paris. 8233: uiridulum GVenACD: uindulum ORBh Laurentiani: fort. umidulum uel, quod malebat Woelfflin, umidulam fḷạ̄ma marg. templa R: num fana? deum me Da: decumm(a)e Ω
66 calixto GORVen: Lycaoniam Rossbach: li(y)caonia Ω: Lycaonida Scal.: iuncta Lycaoniae Parthenius: iuncta Lycaonia Simpson
sed quamquam me nocte premunt uestigia diuum,
70lux autem canae Tethyi restituit,
(pace tua fari hic liceat, Ramnusia uirgo,
namque ego non ullo uera timore tegam,
nec si me infestis discerpent sidera dictis,
condita quin ueri pectoris euoluam):
75non his tam laetor rebus, quam me afore semper,
afore me a dominae uertice discrucior,
70 marg. deficit RVen autem Dp: aut Ω Tethyi Ald. I restituit Lachm.: theti restituem Ω: fort. lux aufert c. Tethyi restituens 71 parce GO hic omittebat Palmer 72 ullo Oah: nullo Ω 73 si me p: sine Ω discerpent D: diserpent Ω dictis] doctis O: dextris Bentley 74 quin ACDa Laur. 33.12: qui al. quin RVen: qui GOBLa1h ueri D: uere Ω nisi quod uere ex uero mutatum est in C euoluam ed. Parm. 1473: euolue Ω Condita qui uere pectoris euoluo Conr. de Allio 75, 6 afore Statius: affore Ω: abfore Dap 77 exspersa Heinsius, Conington: expressa Statius omnibus ex pars Vnguentis Munro (1867) 78 unguentis Ω: unguenti Canon. Lat. 33: unguenti si Lachm. apodosin in u. 79 nunc uos faciens una Ω: uini D surii Auratus fort. omnibus una Exspersa unguentis h.e. una ante alias exspersa omnigenus unguentis
nunc uos, optato quas iunxit lumine taeda,
80non post unanimis corpora coniugibus
tradite nudantes reiecta ueste papillas,
quin iucunda mihi munera libet onyx,
uester onyx, casto petitis quae iura cubili.
sed quae se impuro dedit adulterio,
8579 quas Calp. 1481: quem Ω: quem al. quam RVen: quae p Scal.: quom Haupt: quis Harberton, Selections from Greek Anthology, p. 512 80 non post cum unanimis iungebat Harberton, tamquam de maritis dictum qui uxores amare desierunt et sic iam Scal.: non prius Palladius: uno animus Ω: uno animos Da 81 reiecta p: ret(rect. B)ecta Ω: detecta Dh 82 quin Lachm.: quam Ω: qua Bod. Lat. Class. e. 15: quae Harberton. Huc refero quod est in Achillis Tatii Isagoge ad Arati Phaenom. 14 ὁ Καλλίμαχος πρὶν ἀστέρι τῷ Βερενίκης ἐπὶ τοῦ πλοκάμου φησιν ὃς ἐξ ἑπτὰ καταφανῶν σύγκειται
83 colitis GOh, marg. Santeniani: petitis Da, Nettleship: queritis RVen CB Laurentiani iure h et Brix. colitis quae iure cubile Bosscha 84 seque se D: sed quae si h Brix. num sed si quae i. se det adulterio? 85 sic Statius: illius amala leuis bibat dona i. p. codd. 86 indignis La1Dah: indignatis O: indigetis GAC Laur. 33.12: indigetis al. indignis al. indignatis. RVen
sed magis, o nuptae, semper concordia uestras
semper amor sedes incolat assiduus.
tu uero, regina, tuens cum sidera diuam
90placabis festis luminibus Venerem,
sanguinis expertem non †uestris† esse tuum me,
sed potius largis affice muneribus.
87 uestras p: nostras Ω
91 sanguinis Ω: unguinis Bentley non uestris esse tuum me Ω: uestri non esse Bod. Lat. Class. e. 15: fort. unguinis expertem uestri noli esse tuum me non siris Lachm. (siueris Scal.): non iusseris ego in ed. maiore tuam me Auantius: tuei me Fleischer 92 largẹ is Ven: fort. largeis affice p, Scal.: effice Ω
93 corruerint Lachm.: cur iterent Ω: cur uerent cod. Landauianus Nigrae: corruerent ego in editione maiore: cur retinent? iterum Markland: sidera cur haerent? utinam Nigra 94 Hydrochoi ed. Pr.: idrochoi uel id rochoi Ω fulgoret Baehrens
LXVII
CATVLLVS
O dvlci iucunda uiro, iucunda parenti,
salue, teque bona Iuppiter auctet ope,
ianua, quam Balbo dicunt seruisse benigne
olim, cum sedes ipse senex tenuit,
5quamque ferunt rursus uoto seruisse maligno,
postquam es porrecto facta marita sene.
LXVII Inter LXVI, LXVII interstitium non est in codicibus
1 ioc. Ω 5 maligne Oh, Munro: nato s. maligne Froehlich 6 es Ald. I: est Ω marita Da: marite Ω 7 agedum nobis Calp. 1481: age de nobis Ω: age da Balthazar Venator 8 ueterem Oh Santenianus: uenerem Ω
IANVA
Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
10culpa mea est, quamquam dicitur esse mea,
nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
†uerum istius populi ianua qui te facit†,
9 plateam BRVen 11 quidq. O 12 istius GORVen (sed -ụṣ RVen) Bod. Lat. Class. e. 15: isti BCAh Laurentiani: istis Da qui te Ω: qui re Bod. Lat. Class. e. 15 isti populo ianua quidque facit Doering (quidque iam Statius et nuper Vahlen): qui te Scal. mutabat in Quinte, quod recepit Lachm. uerumst ius populi Munro: uerum est os populi ‘ianua,’ Quinte, ‘facit,’ ego in ed. maiore, cf. Herond. iii. 47, 8 ἓν γὰρ στόμ᾽ ἐστὶ τῆς συνοικίης πάσης τοῦ Μητροτίμης ἔργα Κοττάλου ταῦτα
IANVA
Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.
CATVLLVS
Nos uolumus: nobis dicere ne dubita.
IANVA
Primum igitur, uirgo quod fertur tradita nobis,
20falsum est. non illam uir prior attigerit,
languidior tenera cui pendens sicula beta
numquam se mediam sustulit ad tunicam:
sed pater illius nati uiolasse cubile
dicitur, et miseram conscelerasse domum,
25siue quod impia mens caeco flagrabat amore,
seu quod iners sterili semine natus erat,
17 quid possum Ω: possim Da
18 nobis Muretus: uobis Ω
20 attigerat h 21 om. O Vide ad LXIV. 386 22 ad Calpurnius hanc Ω: fort. numquam se in mediam sustulerat tunicam 23 gnate Da 27 sic Bergk et ante eum Statius, nisi quod hic et pro ut maluit et qu(a)erendus unde Ω: et qu(a)erendus (-dum Bod.) ut unde Da Bod. Lat. Class. e. 15: et quaerendus is unde Lachm.
IANVA
Atqui non solum hoc se dicit cognitum habere
Brixia Chinea supposita specula,
flauus quam molli percurrit flumine Mella,
Brixia Veronae mater amata meae,
3531-48 in codicibus continuantur sine omni nota distributionis: eos uarie dispertiunt Froehlich, Rossbach, Schwabe, L. Mueller, Baehrens 30 minxerat BLa1Da Phil.
31 sic Da: se dicit om. hoc G: hoc dicit se Oh: se dicit hoc BCA Laurentiani Verus ordo elucet ex Bod. Lat. Class. e. 15 non solum hosce dicit hoc: nam hoc se corrupto in hosce, alterum hoc inlatum est 32 Chinea suppositum specula Ω: Cycnea Zanchius de Orig. Orobiorum Lib. II. p. 47b: cyaneae s. speculae Cranstoun supposita Capriolius Chron. de rebus Brixianorum fol. iiiia 33, 34 interpolatos credidit Scipio Maffei, a Brixiano confictos Palmer 33 praecurrit ed. Trinc. et sic Cluuerius Mella] melo O: mello cett. 34 meae] uice a 35 posth. GORVen
dixerit hic aliquis: quid? tu istaec, ianua, nosti?
cui numquam domini limine abesse licet,
nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
40tantum operire soles aut aperire domum?
saepe illam audiui furtiua uoce loquentem
solam cum ancillis haec sua flagitia,
nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
speraret nec linguam esse nec auriculam.
45praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
nomine, ne tollat rubra supercilia.
37 hiṣ (suprascr. c) R quid (quod La1) tu istec (iste GO) Ω: qui Ald. I
39 hic Dap: hec Ω: hoc h et Laur. 33.12
41 audiui GOD: audiuit RVenACB Laurentiani 42 sola cum (om. Da) conciliis (concillis O) codd.: sola cum aliis al. conciliis Ven: cum ancillis Robortellus ut mihi indicauit Bywater 44 speraret Calpurnius: sperent Oh: spereṇt GR: speret CDVen
45 addebant O 46 ne] te GORVenA Laur. 33.12
47 est om. a et D m. pr. cui] qui codd. 48 mendaci Da: mendacii (-tii BRh) Ω
LXVIII
LXVIII De hoc carmine disserui in ed. maiore pp. 168, 9, idemque nunc etiam sentio de ea re quae praecipue uenit in controuersiam, num unum carmen omnes uersus efficiant, an 1-40 alterum, alterum 41-160. Videntur 1-40 non posse sic disiungi a ceteris ut per se integrum carmen faciant: sunt potius quasi prooemium quoddam quod et arte cohaereat cum 41-160 et iniuria ab his diuellatur.
Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
subleuem et a mortis limine restituam,
5quem neque sancta Venus molli requiescere somno
desertum in lecto caelibe perpetitur,
nec ueterum dulci scriptorum carmine Musae
oblectant, cum mens anxia peruigilat:
id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum,
10muneraque et Musarum hinc petis et Veneris:
sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Malli,
neu me odisse putes hospitis officium,
Inter LXVII, LXVIII unius uersus uacuum spatium est in O, in ceteris inscriptum est Ad Mallium (Malium a).
2 hec OBLa1: huc Halbertsma mittis ODah: mittit Ω 3 naufragum Da: naufragium Ω 6 disertum G 10 petit G 11 incommoda Dap: com(m)oda Ω malli BA: mali GOCLa1a: mali al. mauli RVen: Mani Lachm. 12 seu G
tempore quo primum uestis mihi tradita pura est,
iucundum cum aetas florida uer ageret,
multa satis lusi: non est dea nescia nostri,
quae dulcem curis miscet amaritiem:
sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
20abstulit. o misero frater adempte mihi,
tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
tecum una tota est nostra sepulta domus,
omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
quae tuus in uita dulcis alebat amor.
2516 om. O 23 uuna Paris. 7989: an urna?
quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
esse, quod hic quisquis de meliore nota
frigida deserto tepefacsit membra cubili,
30id, Malli, non est turpe, magis miserum est.
ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,
haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
nam, quod scriptorum non magna est copia apud me,
hoc fit, quod Romae uiuimus: illa domus,
35illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas:
huc una ex multis capsula me sequitur.
quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
id facere aut animo non satis ingenuo,
quod tibi non utriusque petenti copia posta est:
40ultro ego deferrem, copia siqua foret.
*
27-30 delebat Landor 27 Catullo (-ulo a) Da: Catulle Ω, quod reuocabat Munro 28 quiuis Lachm. 29 tepefaxit Lachm. tepefacit Ω: tepefacit al. -factat RVen 30 mali Ω, nisi quod B habet māli: manli hp: Mani Lachm.
32 tum O
37 nolim codices praeter O: noli O 38 ingenuo Ahap et B nondum mutatus: ingenio GORVen et plerique 39 petiti Parthenius posta Ω: facta Dp: praesto Froehlich: parta Schwabe 40 differem Ga: differrem Ω
Non possum reticere, deae, qua me Allius in re
iuuerit aut quantis iuuerit officiis,
ne fugiens saeclis obliuiscentibus aetas
illius hoc caeca nocte tegat studium:
45sed dicam uobis, uos porro dicite multis
milibus et facite haec carta loquatur anus.
notescatque magis mortuus atque magis,
nec tenuem texens sublimis aranea telam
5041 qua me Allius Scaliger: quam fal(l)ius Ω 42 inuenit... uiuerit O: fouerit potest uideri legisse Agius in Epicedio Hathumodae 73, 4 (Poet. Lat. aeui Carolini iii. p. 373 Traube) Vos melius nostis quanto me semper amore, Quantis incolumis fouerit officiis 43 ne Calp. 1481: nec codd. praeter Bp: hec Bp sedis Ω 44 teget Marcilius 46 carta Laur. 33.12: certa al. carta RVen: cerata O: certa GBLa1CADp: cera Statius
Post 46 spatium est unius uersus in GRVenBLa1ChPhil. cui spatio adscriptum est in marg. GBVen deficit. In O et Laur. 33.12 Post 46 sequitur sine interuallo notescatque magis mortuus atque magis, in ADa omnibus et triuiis uulgetur fabula passim, uersus sine dubio interpolatus et spurius
48 notescamque G Post 49 sequitur in codd. Io(Iu- D)cundum cometas (cum aetas a) florida ut (aut BPhil., uer a) ageret (LXVIII. 16) 50 alli O, sicut Scaliger coniecerat: alii Ven, Paris. 7989: ali GRCA Phil. Laurentiani
nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam,
scitis, et in quo me corruerit genere,
cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
55maesta neque assiduo tabescere pupula fletu
cessaret tristique imbre madere genae.
qualis in aerei perlucens uertice montis
riuus muscoso prosilit e lapide,
qui cum de prona praeceps est ualle uolutus,
60per medium densi transit iter populi,
dulce uiatori lasso in sudore leuamen,
cum grauis exustos aestus hiulcat agros:
hic, uelut in nigro iactatis turbine nautis
lenius aspirans aura secunda uenit
6551 nam] non G anatunsia D 52 torruerit Turnebus: corpuerit Markland 54 eetheis G: oethis BLa1RVen: cetheis O malia a: maulia GORVen: manlia Dp 55 pupula scripsi, cf. Calui fr. 11, Lachm. Cum grauis urgenti coniuere pupula somno: num(m)ula Ω: lumina p, uulgo 56 cessaret Da: cessare ne (ue C) Ω
58 rius Bod. Lat. Class. e. 15 59 quị R ualde Ω: Alpe Rossbach 60 densi Ω: dens Bod. Lat. Class. e. 15: sensim Haupt: ludens Palmer 61 duce Ω uiatorum O Laur. 33.12: uiatori al. rum RVen basso... leuamus Ω: corr. ed. Parm. 1473: crasso uel salso Baehrens 63 hec O et Paris. 7989 ueluti Reeck 64 lenius hap: leuius Ω 65 implorata hp: implorate Ω: impl(ph Bod.)orante a et Bod. Lat. Class. e. 15: imploratu Lachm.: implorati Heyse: fort. iam uice Pollucis iam Castoris implorata 66 allius (marg. uel manllius) O: malius La1: manlius Ω: Manius Lachm.
is clausum lato patefecit limite campum,
isque domum nobis isque dedit dominam,
ad quam communes exerceremus amores.
70quo mea se molli candida diua pede
intulit et trito fulgentem in limine plantam
innixsa arguta constituit solea.
coniugis ut quondam flagrans aduenit amore
75inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
hostia caelestis pacificasset heros.
67 clausum O et Paris. 7989: clasum C: classum GRVenAB Laurentiani: clussum Schwabe 68 dominae Froehlich 69 ad quam Ω: ut clam Schoell
72 inixsa La1: innixṩa B: inixa O Paris. 7989 in solea D: constitit in s. Ald. I. edd. ante Lachm.
73 amorem Ω: amoreṃ R: corr. Da 74 Prothes(tes- O)ileam laudomia Ω: laod. ap 75 inceptam Turnebus: incepta Ω 76 conciliasset Da
77 rāmusia O: ranusia Ω 78 eris D
quam ieiuna pium desideret ara cruorem,
80docta est amisso Laudamia uiro,
coniugis ante coacta noui dimittere collum,
quam ueniens una atque altera rursus hiems
noctibus in longis auidum saturasset amorem,
posset ut abrupto uiuere coniugio,
8579 desideret p: deficeret Ω 80 laudomia Ω: laod. ap uirgo G (marg. uiro) ORVen (sed hi duo deleta g) h 81 noui ed. Trinc.: nouit GOAVen: uouit B Laurentiani: uẹṇịt nouit R, super nouit alia manu scriptum al. uo: nouum Dap 84 abrẹpto (suprascr. u) Paris. 7989: abinnupto Oh 85 scirant L. Mueller: scibat Lachm. abesse ap Munro: adesse Santen: obisse Baehrens 86 esset D solus
nam tum Helenae raptu primores Argiuorum
coeperat ad sese Troia ciere uiros,
Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
90Troia uirum et uirtutum omnium acerba cinis,
qualiter et nostro letum miserabile fratri
attulit. ei misero frater adempte mihi,
ei misero fratri iucundum lumen ademptum,
tecum una tota est nostra sepulta domus,
9587 cum O 90 Nonius 198 Cinis feminino apud Caesarem et Catullum et Caluum lectum est, quorum uacillat auctoritas 91 qualiter et scripsi (et Cornish): que uetet (uectet La1 et B, sed hic altera t producta in speciem r) id Ω: quae ueter id ed. Parm. 1473: quae ueterum id Heyse: quae uelut (id Con., his Palm.) Conington, Eduinus Palmer: quaene etiam Heinsius, G. Hermann: quae uel idem Macnaghten frater GOLa1h: frater al. fratri BRVen 92 ei OD: hei cett. praeter a: heu a frat̲e̲ter G, quod et in R fuerat 93-6 tamquam iniuria repetitos ablegarunt Froehlich, Hoerschelmann, Birt 93 ei D, non O adeptum GORVen
quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
nec prope cognatos compositum cineris,
sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
100detinet extremo terra aliena solo.
ad quam tum properans fertur simul undique pubes
Graeca penetralis deseruisse focos,
98 cineris Ω 99 troya... troya BLa1D
101 fertur undique Ω simul additum est in ed. antiq. saec. xv circum malebat Peiper lecta Eldik, Skutsch 102 deos Da 103 ne GD: nec Ω
quo tibi tum casu, pulcerrima Laudamia,
ereptum est uita dulcius atque anima
coniugium: tanto te absorbens uertice amoris
aestus in abruptum detulerat barathrum,
quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
110siccare emulsa pingue palude solum,
quod quondam caesis montis fodisse medullis
audit falsiparens Amphitryoniades,
tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
perculit imperio deterioris heri,
115105 quo D: quod Ω tum] cum G laudomia Ω: laodamia a 109 fuerunt C: fu̲erunt G pheneum Auantius: peneum Ω 110 siccare Schrader: siccari Ω 112 audit Palmerius: aldit D: aut a: audet Ω: gaudet Weise amphit(yt GR Laur. 33.12)rioniadis Ω 114 perculit ahp: pertul(ll G)it Ω 115 tr̲e̲rretur G: terẹretur R: terreretur OLa1 116 Heb’r O quod interpretari uereor: Hebe et ne Fleischer
sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
qui actutum domitum ferre iugum docuit.
nam neque tam carum confecto aetate parenti
120una caput seri nata nepotis alit,
qui cum diuitiis uix tandem inuentus auitis
nomen testatas intulit in tabulas,
impia derisi gentilis gaudia tollens,
suscitat a cano uolturium capiti:
125nec tantum niueo gauisa est ulla columbo
compar, quae multo dicitur improbius
118 actutum domitum scripsi: tuum domitum Ω: diuum domitum Da: tantum indomitam Statius: tunc indomitam Conr. de Allio: durum domitam Lachm.: tamen indomitam Heyse, Munro: tum te indomitam Riese: tandem indomitum Owen
119 neque Laur. 33.12, a: nec Ω tam ODhap marg. R causa Ω 124 scuscitata cano uoltarium (uolunt. B) capiti Ω suscitat et Da 126 qui Phil. et Canon. Lat. 33 128 quam cum scripsi: quamquam Ω: quamcumque Carpentoractensis: quam quae ed. Trinc., Voss, uulg.
sed tu horum magnos uicisti sola furores,
130ut semel es flauo conciliata uiro.
aut nihil aut paulo cui tum concedere digna
lux mea se nostrum contulit in gremium,
quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
fulgebat crocina candidus in tunica.
135quae tamen etsi uno non est contenta Catullo,
rara uerecundae furta feremus herae,
ne nimium simus stultorum more molesti.
saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
coniugis in culpa flagrantem contudit iram,
140129 tuorum Ω nisi quod tuo est in A et fuerat in Santeniano: horum om. tu D 130 es (est D) flauo Da: efflauo O: eflauo Ω
131 tum Muretus: tu Ω 133 huc illuc Da
137 extat in Compendio Moralium Notabilium Hieremiae Iudicis de Montagnone Part. II. Lib. 1, Rubric. 5 ed. Ven. 1505
139 contudit iram Hertzberg: cot(quot. GR, cott. La1)idiana Ω: continet iram Santen: concoquit i. Lachm.: condidit i. Pohl Post 139 duos uersus excidisse censebat Statius 140 facta Ω: furta Da Lachm. Munr.
at, quia nec diuis homines componier aequum est,
............
............
ingratum tremuli tolle parentis onus.
nec tamen illa mihi dexstra deducta paterna
fraglantem Assyrio uenit odore domum,
145sed furtiua dedit mira munuscula nocte,
ipsius ex ipso dempta uiri gremio.
141 at quia CAD: atque GORVenBh Laurentiani: atqui p componier Calp. 1481: componere codd.
Post 141 Marcilius censebat non pauca excidisse, idemque Lachm. iudicauit: refragatus est Munro p. 191. In codicibus nullum interstitium est.
142 tremuli tolle codd.: tremulist illa Lachm. 143 dexstra Schwabe: deastra Ω: de astra (suprascr. dex) a 144 fraglantem scripsi: fla(flan. B)grantem Ω: fragrantem D 145 rara Haupt
147 is D: his G, Laur. 33.12, RVen sed hic puncto addito (ḥis): hiis O unis Ω: unus Dap fort. si nobis is datur unus Quo lapide illa dies c. notat, h.e. is unus lapis quo candidiore illa notat dies 148 diem ed. Parm. 1473: dies codd.
hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
150pro multis, Alli, redditur officiis,
ne uestrum scabra tangat rubigine nomen
haec atque illa dies atque alia atque alia.
huc addent diui quam plurima, quae Themis olim
antiquis solita est munera ferre piis.
155seitis felices et tu simul et tua uita,
et domus in qua olim lusimus et domina,
et qui principio nobis †terram dedit aufert†,
a quo sunt primo omnia nata bona,
et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
160149 cf. Carm. Epigraph. Buecheler 270.2 et tibi, quod potui; 1040.5 quo possum munere paruo quo potui Muretus confectum codd. fort. confictum 150 Alli Scaliger: aliis codd. 151 nostrum Dah Ven
155 seitis Baehrens: sitis Da: satis Ω 156 et domus in qua lusimus Ω ipsa post domus add. Da fort. olim 157 sic Ω quod defenderunt Vahlen scripto dum qui, Schmidt et qui quam primo, Owen et q. p. n. quae tradidit aufert terram dedit] te transdedit Scaliger: rem condidit ego ed. 1: dextram dedit hospes ed. 2: taedam dedit Baehrens aufert] auspex Lipsius: Anser Heyse: Afer Munro 158 nota D: nota (suprascr. a) R bona ap: bono Ω: semina nata boni Peiper 160 mihi dulce est Ω: dulce mihi om. est D
LXIX
Noli admirari, quare tibi femina nulla,
Rufe, uelit tenerum supposuisse femur,
non si illam rarae labefactes munere uestis
aut perluciduli deliciis lapidis.
5laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
ualle sub alarum trux habitare caper.
hunc metuunt omnes: neque mirum: nam mala ualde est
bestia, nec quicum bella puella cubet.
quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
10LXIX IN RVF(F)VM Ω: spatium unius uersus in O: totum carmen om. D
2 rufe Ven: ruffe GORCAha 3 nos illa mare Ω: corr. Ald. I Orientius Common. I. 557, 8 ed. Bellanger Quo tibi perlucens habitus qui tegmine raro Offerat ignotis membra tegenda oculis?
4 pro luciduli (-oli Laur. 33.12) RVenB Laurentiani 5 qua ADG: quae uel que ORVenCha
8 nec qui cum Ba: nec cui cum GORVen h: nec cum qua (qua om. C) AC et Santenianus
10 fugiant a
LXX
Nulli se dicit mulier mea nubere malle
quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
LXX cum LXIX continuatur in codicibus, nullo spatio relicto
1 male OLa1
2 iuppiter R: iupiter GOVenCAha 4 in uino Blaydes
LXXI
Si quoi, Virro, bono sacer introsum obstitit hircus,
aut si quam merito tarda podagra secat,
aemulus iste tuus, qui uestrum exercet amorem,
mirifice est a te nactus utrumque malum.
5LXXI cum LXX continuant codices, nullo spatio relicto
1 Si qua (quo Laur. 33.12, qua al. quo R) uiro bono sacrorum (sacratorum O) obstitit (obstit D ei R m. pr.) hircus codd.: si quoi Virro Parthenius: si quoi iure Palladius sacer introsum scripsi: sacer alarum Calp. 1481 Si quoi iure Bonae sacratorum o. h. Froehlich: Si quoi, Vare, bonae sectatorum o. h. Palmer 2 quam Ω: quem p, uulgo: qua Munro secat (serat a) Dap: secunt O: secum Ω 4 a te] fato Hermann
LXXII
Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem.
dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam,
sed pater ut natos diligit et generos.
5nunc te cognoui: quare etsi impensius uror,
multo mei tamen es uilior et leuior.
LXXII AD LESBIAM Ω: spatium unius uersus in OD
2 prime O: per me G 3 tunc D
6 multo” me “ita nec C unde scripsi multo mei (datiuus est) tamen es m. ita me nec Ω
7 quod D et Santenianus: quam Ω 8 Donatus ad Andr. iv. 3. 3 item Catullus ‘cogit... minus.’
LXXIII
Desine de quoquam quisquam bene uelle mereri,
aut aliquem fieri posse putare pium.
omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne
prodest, immo etiam taedet obestque magis;
5LXXIII cum LXXII continuant Ω, nullo spatio relicto
1 quisquam Ω: quicquam Da
3 Post benigne additum fuerat est ante Lachm. qui ad Lucret. v. 533 docuit est pro licet usurpatum uerae et germanae latinitatis non esse 4 immo etiam tedet obestque (sic GOh, ọḅstetque R, stetque cett.) magisque magis codd. prodest ed. Trinc. Guiet Buecheler; cf. quae de figura etymologica scripsit Reid ad Cic. Sull. 12 immo etiam taedet, si fit, obestque magis Lachm.: Caelei, taedet Schwabe: immo taedet obestque et magis atque magis Postgate 5 quem a: quae uel que Ω 6 sic O amicum habet GACD: a. habet marg. habuit RVen
LXXIV
Gellius audierat patruum obiurgare solere,
siquis delicias diceret aut faceret.
hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
uxorem et patruum reddidit Harpocratem.
5LXXIV cum LXXIII continuant Ω, nullo spatio relicto
1 Gellius (Gelius h) Laur. 33.12 hp: Lelius al. Gellius RVen: Selius (suprascr. l) O sed Madano Ge(l)lius potius uisum est: Lelius GCDB Laurentiani solere Parthenius: flere Ω
3 perdepsuit Scal.: perdespuit Ω
LXXV
Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
atque ita se officio perdidit ipsa suo,
LXXV cum LXXIV continuant Ω, nullo spatio relicto
1 Huc Ω: hunc Phil.: nunc p unde Scal. hoc tetrastichon a c. LXXXVII per errorem abscissum et cum eo coniungendum putauit hoc modo: Nulla potest mulier tantum se dicere amatam Vere, quantum a me Lesbia amata mea es. Nulla fides nullo fuit umquam foedere tanta, Quanta in amore meo ex parte reperta mea est. Nunc est mens adducta tua, mea Lesbia, culpa, Atque ita se officio perdidit ipsa suo, Vt iam nec bene uelle queam tibi, si optima fias, Nec desistere amare, omnia si facias. Scaligerum plerique secuti sunt et Lachm., qui errorem ad transpositas paginas archetypi referebat deducta Ω: diducta Lachm.: adducta p 3 uelle queat tibi Lachm.: uelleque tot tibi Ω: uelle queam tibi p ex corr. Itali ignoti
LXXVI
Siqua recordanti benefacta priora uoluptas
est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere in ullo
diuum ad fallendos numine abusum homines,
5multa parata manent in longa aetate, Catulle,
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
omnia quae ingratae perierunt credita menti.
10quare iam te cur amplius excrucies?
LXXVI cum LXXV continuant Ω, nullo spatio relicto
3 in ullo p: nullo Ω 4 numine Ω: fort. nomine Cic. Font. xiv. 30 Iuppiter cuius nomine maiores nostri uinctam testimoniorum fidem esse uoluerunt 5 manent Laur. 33.12 Dap: manenti Ω: manentum O: manent tum Schulze
9 omniaque Ω
10 iam te cur Da: cur te iam Ω: cur curis te amplius Busche: cur te iam pluribus e. Peiper: cur iam tete a. e. Housman
11 qui tu (tui GO, tuị R) animo affirmas (offirmas GO) atque instinctoque (-teque O) reducis Ω: quin Laur. 33.12, ap: atque istinc teque Heinsius: itaque (Scal.) istinc teque r. Lachm.: tuaque istinc teque r. Froehlich: teque istinc tute r. Heyse: atque istinc te ipse r. scripsi, Ov. Trist. v. 7. 65, Met. ix. 746 12 des Ω: deis h Lachm.
difficile est longum subito deponere amorem.
difficile est, uerum hoc qua lubet efficias:
15una salus haec est, hoc est tibi peruincendum,
hoc facias, siue id non pote siue pote.
o di, si uestrum est misereri, aut si quibus umquam
extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
me miserum aspicite et, si uitam puriter egi,
20eripite hanc pestem perniciemque mihi,
sei mihi surrepens imos ut torpor in artus
expulit ex omni pectore laetitias.
non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,
aut, quod non potis est, esse pudica uelit:
2513 Extat in Compend. Moral. Notab. Hieremiae Iudicis de Montagnone P. iiii. 5. 11 amic̣ụṃ (suprascr. orem) R, non Ven
14 hec O: om. B quam lubet Ω officias Oh 15 hec est hec GO 16 hec G fac(t R)ies RVenBCAap
18 extrema (extremo GO, prius R, extreme̸a Ven) iam ipsam Ω: extremam Dp: extremo uindicauit Schmidt ex Nep. Hamilc. ii. 3 ipsa in Ald. I 21 sei scripsi: seu Ω: se Bod. Lat. Class. e. 15: quae Calp. 1481 torpor ed. 1473: corpore Ω 22 ḍeḷiṭiạs letitias R
23 contra ut me Da: contra me ut me Ω: contra me ut Heyse
26 dei GO: dii RVen mi] mi(c)hi GO, prius R pro pietate Ven: proprietate Ω Carm. Epigraph. Buecheler 1141.24 hunc titulum scripsit pro pietate sua
LXXVII
Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
(frustra? immo magno cum pretio atque malo),
sicine subrepsti mei, atque intestina perurens
ei misero eripuisti omnia nostra bona?
5eripuisti, heu heu nostrae crudele uenenum
uitae, heu heu nostrae pestis amicitiae.
sed nunc id doleo, quod purae pura puellae
suauia comminxit spurca saliua tua.
uerum id non impune feres: nam te omnia saecla
10LXXVII AD RVF(F)VM Ω: spatium unius uersus in OD
1 Ruffe Ω nequiquam Ven m. pr.: ne quicquam GOR et plerique amice Oh: amico Ω Lachm. 3 siccine subrec(rep OVen Laur. 33.12)ti mei Ω: subrepsti Calpurnius mei datiuum reuocauit Lachm. 4 ei Lachm.: si GOCAh: sic Da: si al. mi RVen: mi B Laurentiani
5 heripuisti GA 5, 6 heu heu CDaVen: he heu G: heu heu R: heu OBLa1h 6 nostre Oh: nostro Ω pestis Ald. I.: pectus Ω heu non uerae pectus a. Palmer
7-10 qui in codicibus post LXXVIII.6 leguntur huc reuocauit Scaliger, post XCI.10 ponebant Conr. de Allio et Bergk 8 conminxit Scal.: connuxit O: coniunxit Ω nisi quod conuinxit est in La1
9 uerum id non Oh: uerum non id G: id uerum non cett. 10 quis GRCA Laurentiani fama loquetur anus Calp. 1481: famuloque tanus (tanus al. tenus RVen, canus G, tenus B) codd.
LXXVIII
Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx
alterius, lepidus filius alterius.
Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,
cum puero ut bello bella puella cubet.
5LXXVIII cum LXXVII continuant Ω, nullo spatio relicto
6 patruum a
Post 6 secuntur in codicibus LXXVII.7-10 sed nunc... loquetur anus, dein LXXIX nullo spatio
LXXIX
Lesbius est pulcer. quid ni? quem Lesbia malit
quam te cum tota gente, Catulle, tua.
LXXIX 1 quid ni quem h et marg. Santeniani: quid inquam Ω mallit GRVen a 2 Catule R 4 notorum O: not. (suprascr. a) Brixianus: amatorum Heinsius: aratorum Peiper: nostrorum Schoell reppererit O: repererit GRAC Laurentiani
LXXX
Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella
hiberna fiant candidiora niue,
mane domo cum exis et cum te octaua quiete
e molli longo suscitat hora die?
5nescio quid certe est: an uere fama susurrat
grandia te medii tenta uorare uiri?
LXXX AD GELLIVM Ω: spatium unius uersus in O
3 domum Dh cum exisset cum Ω: corr. Da 4 e] te D: num de? 6 tenta Dh Laur. 33.12 Paris. 7989: tanta al. tenta R Ven: tanta Ω 7 Victoris] num fictoris? cf. Non. 308 8 ilia Palladius: ilia et emulso Pierius Valerianus et Gabriel Faernus, teste Statio: ille (illạ (suprascr. e) Ven) te mulso Ω
LXXXI
Nemone in tanto potuit populo esse, Iuuenti,
bellus homo, quem tu diligere inciperes,
praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri
hospes inaurata pallidior statua,
5LXXXI cum LXXX continuant Ω, nullo spatio relicto
1 iuuenti La1: uiuenti Ω: diuuenti uisus sum legere in Paris. 7989 3 ab GOhap: a VenCD 5 qui Calp. 1481: quid Ω 6 quod p: quid Ω Num Quid tibi nunc cordi est? quem tu praeponere nobis audes, et nescis quod facinus facias?
LXXXII
Quinti, si tibi uis oculos debere Catullum
aut aliud si quid carius est oculis,
LXXXII cum LXXXI continuant Ω, nullo spatio relicto
3, 4 om. BLa1a
LXXXIII
Lesbia mi praesente uiro mala plurima dicit:
haec illi fatuo maxima laetitia est.
mule, nihil sentis: si nostri oblita taceret,
sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
5LXXXIII cum LXXXII continuant Ω, nullo spatio relicto
2 h(a)ec GOR Laur. 33.12 D m. pr.: hoc (suprascr. e) Ven: hoc BLa1C Bodl. Lat. Class. e. 15 3 mule O: mulle Ω Hoc uindicabat Vmpfenbach ex prouerbio Μυλλος παντ᾽ ἀκούει ἐπὶ τῶν κωφοτητα προσποιουμενων καὶ παντα ἀκουόντων. Cf. etiam quae in libello Quaestiones de nominibus quae Graecis in prouerbio fuerunt scripsit Wiesenthal p. 42 4 sanna O: samia al. sana RVen: samia GACB: salua Palmer quod] num quom? 5 quae] quam C: num qua m. a. e. re h.e. quae res multo maiorem stimulum ei admouet? 6 hec ORVen a coquitur Dousa filius, Lipsius, Heinsius
LXXXIV
Chommoda dicebat, si quando commoda uellet
dicere, et insidias Arrius hinsidias,
et tum mirifice sperabat se esse locutum,
cum quantum poterat dixerat hinsidias.
5credo, sic mater, sic Liber auunculus eius,
sic maternus auus dixerat atque auia.
hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
audibant eadem haec leniter et leuiter,
nec sibi postilla metuebant talia uerba,
10cum subito affertur nuntius horribilis,
LXXXIV cum LXXXIII continuant Ω, nullo spatio relicto
Quintil. Inst. Orat. I. 5. 20 H litterae ratio mutata cum temporibus est saepius. Parcissime ea ueteres usi etiam in uocalibus, cum oedos ircosque dicebant, diu deinde seruatum ne consonantibus aspirarent, ut in Graccis et in triumpis: erupit breui tempore nimius usus ut choronae chenturiones praechones adhuc quibusdam inscriptionibus maneant, qua de re Catulli nobile epigramma est 1 Chommoda Calp. 1481: Com(m)oda Ω 2 arrius O Laur. 33.12 idemque credo significasse scribam RB: acrius p insidias he (hee O) GOR, sed R ita ut he post deletum sit: hinsidias Politianus an potius hinsidias... insidias? Arrius] fort. Atrius, cf. Caes. B. G. v. 9 3, 4 post 10 habent Ω, huc reuocauit Politianus 4 insidias Ω 5 eius p: eius est Ω: ei est Da fort. Liber (auonculus ēīst) sicut apud Lucretium; uide Cartault La Flexion dans Lucrèce p. 63 7 hoc Dah: hic uel hec Ω Syriam Parthenius: Syria (Siria OBLa1) Ω, nisi quod in G super Syria linea est solito tenuior 8 audiebant Ω: corr. Dp leniter] leuiter Bod. Lat. Class. e. 15 fort. lēuiter et lĕuiter quod ante me coni. Santen 11 artius GRVen a Laur. 33.12: arcius O: arctius BLa1ACDh et Bod. Lat. Class. e. 15 12 hionios p Politianus: ionios... ionios Ω
LXXXV
LXXXV cum LXXXIV continuant Ω, nullo spatio relicto
1 amạ (suprascr. o) RVen 2 sed] si Oh
LXXXVI
Quintia formosa est multis, mihi candida, longa,
recta est: haec ego sic singula confiteor.
totum illud formosa nego: nam nulla uenustas,
nulla in tam magno est corpore mica salis.
5LXXXVI cum LXXXV continuant Ω, nullo spatio relicto
2 haec ego, si singula, confiteor Markland si Carpentoractensis omisso ego 6 omnis O: omnes G et plerique subrip. ODh Quintil. Inst. Orat. VI. 3. 18 Nam et Cicero omne quod salsum sit ait esse Atticorum, non quia sunt maxime ad risum compositi, et Catullus cum dicit ‘Nulla est in corpore mica salis’ non hoc dicit nihil in corpore eius esse ridiculum
LXXXVII
Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
uere, quantum a me Lesbia amata mea es.
LXXXVII cum LXXXVI continuant Ω, nullo spatio relicto
1 potest] pone G 2 es Scaliger: est Ω 3 nulla] nullo (suprascr. a) R nullo] D Lachm.: ullo Ω in add. Doering: om. Ω tanta Da: tanto Ω Post 4 Scal. ponebat LXXV nunc est mens... omnia si facias: quem plerique secuti sunt
LXXXVIII
Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
prurit et abiectis peruigilat tunicis?
quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?
ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
5suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys
nec genitor Nympharum abluit Oceanus:
LXXXVIII cum LXXXVII continuant Ω, nullo spatio relicto
1 faciṣ (suprascr. t) R furore in sorore correctum R 2 prorurit O: prorui t C: proruit cett.: num prourit? 3 facis O et D m. pr 4 et qui Da: ecqui Lachm. quantum GO et corr. R: tantum Ven R m. pr., AB Laurentiani et Bod. Lat. Class. e. 15 5 tethis La1Ven: thetis GORC 6 lympharum L. Mueller occ. Ω
LXXXIX
Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
tamque ualens uiuat tamque uenusta soror
tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
cognatis, quare is desinat esse macer?
5LXXXIX IN GELLIVM Ω: spatium unius uersus in O
1 Tellius O: Bellius D: Mellius Laur. 33.12 4 macer ACVen Paris. 7989: mater GO, R nondum mutatus, D, Laur. 33.12, Bod. Lat. Class. e. 15 6 fit GORVenC Bod. Lat. Class. e. 15
XC
Nascatur Magus ex Gelli matrisque nefando
coniugio et discat Persicum aruspicium:
nam magus ex matre et nato gignatur oportet,
si uera est Persarum impia religio,
5XC cum LXXXIX continuant Ω, nullo spatio relicto
1, 3 magus Dap: magnus Ω 1, 2 nascetur... discet Richards 3 gnato Ω 4 religio Ω 5 gnatus Ω: gratus L. Mueller 6 omentum D Phil.: quintum O: omne tum Ω: num fomentum?
XCI
Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
quod te cognossem bene constantemue putarem
aut posse a turpi mentem inhibere probro;
5sed neque quod matrem nec germanam esse uidebam
hanc tibi, cuius me magnus edebat amor.
et quamuis tecum multo coniungerer usu,
non satis id causae credideram esse tibi.
tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
10XCI cum XC continuant Ω, nullo spatio relicto
3 constantemue GOh: constanterue RVenC Laur. 33.12: constanterque BLa1Da Phil. 4 aut posse aut Ω: haud posse a Dap mentem Da: mente Ω 9 id duxti Ald. I: induxti GORVen
XCII
Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
XCII Huic carmini IN C(A)ESAREM, qui titulus ex loco suo ante XCIII per errorem huc tralatus est, praefigunt Ω: spatium nec in G nec O, sed in O omissa est prima littera uocabuli Lesbia
1 Esbia O mala B 2 amat OD Laur. 33.12 et codices Gellii: amo al. amat BRVen: amo GACLa1h 3, 4 habent Oh Ambrosianus I. 67, Carpentoractensis et codices Gellii: om. Ω et Bod. Lat. Class. e. 15 Lachm. eos ab Italis ex Gellio additos fuisse ratus est: alii fuisse in archetypo, sed in plerisque apographis uitio praetermissos, cum archetypon describentis oculi ab amat in u. 2 ad amo in 4 errassent, cuius rei testimonium esse amo in GACLa1h scriptum. Impressi sunt in ed. 1473 hoc modo cui ego quasi eadem totidem mox deprecor illi κ.τ.λ. 3 quia sunt totidem ea Oh Ambros. I. 67 Carp.: quia sin totidem ea cod. Vaticanus 3452 Gellii: quas in totidem ea plerique codices Gellii: quia sentio idem: nam deprecor illam Froehlich: quia sunt itidem mea Schmidt 4 uero O Carp. De hoc epigrammate disseruit Gellius N. A. VII. 16 cum esset uerbum deprecor doctiuscule positum in Catulli carmine κ.τ.λ.
XCIII
XCIII cum XCII continuant Ω, nullo spatio relicto
2 nec si ore utrum si saluus an alter homo Ω: Ne (om. a) nisi orem Da fort. ne scierim. Quintil. Instit. Orat. XI. I. 38 Negat se magni facere aliquis poetarum utrum Caesar ater an albus homo sit, insania; uerte ut idem Caesar de illo dixerit, arrogantia est. Hinc, et quod Phaedrus III. 15. 10 posuit niger an albus, licet suspicari Quintilianum Catulli uerba inuerso ordine ater an albus legisse
XCIV
XCIV cum XCIII continuant Ω, nullo spatio relicto
1 metula O: M. m., m. mentula? certe Postgate. Plenam interpunctionem ante et post certe statuerunt Scal. Lachm. Haupt 2 olera ola Carp.
XCV
Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem
quam coepta est nonamque edita post hiemem,
milia cum interea quingenta Hortensius uno
5Zmyrna cauas Satrachi penitus mittetur ad undas,
Zmyrnam cana diu saecula peruoluent.
at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
parua mei mihi sint cordi monimenta...,
10XCV cum XCIV continuant Ω, nullo spatio relicto
1 Quintil. Inst. Orat. X. 4. 4 Cinnae Zmyrnam nouem annis accepimus scriptam Zmirna RVenAC: Zinirna GOB Laurentiani 2 cepta Ω est post hiemem add. Owen 3 Hortensius codd.: Hatrianus in Munro 4 anno suppleuit Munro, mense Heyse, stans pede Owen Inter 3 et 5 spatium est in Dp non in Ω 5, 6 Zinirn. GOR m. pr., B Laurentiani: Zmirn. ACVen canas Ω: corr. ha 6 peruoluit Ω 7 Padoam Rob. Titius, Froehlich: num Patinam? cf. Schol. Veron. ad Aen. I. 247 9 monimenta scripsi: monum. Ω: post monumenta in marg. RVen deest laboris Dap: sodalis Ald. I: poetae Bapt. Guarinus: Philetae Bergk: Phanoclis Rossbach: Phalaeci Munro: Catonis Leo 10 populus ul’ tu timido O: timido a: eut (GORVen) uel ent(h)ima c(h)o Ω
XCVI
Si quicquam mutis gratum acceptumue sepulcris
accidere a nostro, Calue, dolore potest,
quo desiderio ueteres renouamus amores
atque olim missas flemus amicitias,
5XCVI cum XCV continuant Ω, nullo spatio relicto
1 et gratum Ω unde muteis scribebat Schwabe: et om. Da 3 que O: quom H. A. Koch, Munro: quei Baehrens: quod Gul. Meyer renouamur O si recte interpretor renouam̃: reuocamus Busche 4 orco mersas Haupt 5 imm. OVen doloreist scripsi: dolor est GORVenB Laurentiani: dolore est ACa: dolori est Dh 6 Quintile O: Quintille G
XCVII
Non (ita me di ament) quicquam referre putaui,
utrumne os an culum olfacerem Aemilio.
nilo mundius hoc, niloque immundius illud,
uerum etiam culus mundior et melior:
5nam sine dentibus hic: dentis os sesquipedalis,
gingiuas uero ploxeni habet ueteris,
praeterea rictum qualem diffissus in aestu
meientis mulae cunnus habere solet.
hic futuit multas et se facit esse uenustum,
10et non pistrino traditur atque asino?
XCVII cum XCVI continuant Ω, nullo spatio relicto
1 quicquam Dap Laur. 33.12: quicquid al. quicquam BRVen: quicquid GOACh 2 utrumne ed. Trinc.: num utrum os an culumne? 3 nilommundius G: nihil omundius O nobisque inmundius illud Ω, nisi quod pro nobisque a habet nihloque, D nihilo, O compendium scripturae quod aut nihiloque aut nobisque significare potuit, praeterea inmundior illo est in D. Scripseram in ed. 1 nilo mundius hoc, niloque inmundius illud, h.e. os nihilo mundior res est culo, culus nihilo inmundior res est ore: post intellexi Gul. S. Walker idem occupasse in Corpore Poet. Latinorum. 5 sic Rossbach: nam sine dentibus est hic (hin̤ suprascr. c R) dentis seseque dedalis Ω: nam sine dentibus est hic dentis hos (os a) sexquipedalis (esque p. a) Da: est. hic Lachm.: Est. os Froehlich 6 ploxint Festus p. 290 Ponor: ploxnio O: ploxonio GRAC Laur. 33.12: ploximo Bod. Lat. Class. e. 15 Quintil. I. 5. 8 Catullus ploxenum circa Padum inuenit 7 diffissus Statius: def(f)essus in (a)estum Ω aestu a 8 meientis R: megentis GO 9 facit O Dah: fecit Ω 10 pristrino O 11 si quae O
XCVIII
In te, si in quemquam, dici pote, putide Victi,
id quod uerbosis dicitur et fatuis.
ista cum lingua, si usus ueniat tibi, possis
culos et crepidas lingere carpatinas.
5XCVIII cum XCVII continuant Ω, nullo spatio relicto
1 inquam quam Ω pote om. O Vetti Statius: Vitti Haupt 2-5 om. D 4 carpatians (pant O) GO: carpatians al. carpatinas RB 6 hiscas Voss: discas Ω: dicas p: deiscas pro dehiscas Hendrickson
XCIX
Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuuenti,
suauiolum dulci dulcius ambrosia.
uerum id non impune tuli: namque amplius horam
suffixum in summa me memini esse cruce,
5dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis
tantillum uestrae demere saeuitiae.
nam simul id factum est, multis diluta labella
guttis abstersisti omnibus articulis,
ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
10tamquam commictae spurca saliua lupae.
praeterea infestum misero me tradere amori
non cessasti omnique excruciare modo,
ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
suauiolum tristi tristius elleboro.
15XCIX cum XCVIII continuant Ω, nullo spatio relicto: in Da spatium, in quo AD IVVENTIVM
1 Surripui Da: Surmpuit O fortasse pro surrupuit: Surripuit Ω iuuenti R: uiuenti Paris. 7989 m. pr. In GOCVen uix dinoscas iu- an ui- exaratum sit 2 suauiolum GORVen et plerique amb(am G)rosio Ω, quod defensum ibat Näke ad Diras p. 238 7 ad pro id G: num ac? 8 abstersisti ed. Trinc., Schmidt: astersiṣ B: abstersti O, Auantius: a(b)stersi Ω 9 ne Dh: nec Ω 10 cõmicte G: conmincte RVen 11 infestum misero B Phil. Carp.: infesto miserum Ω: num infausto? 13 mihi ex ambros(x R)io Ω: corr. Da 14 suau. Da: sau. Ω 15, 16 del. Landor 15 amoris Postgate
C
Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam
flos Veronensum depereunt iuuenum,
hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud
fraternum uere dulce sodalicium.
5qui faueam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
perfecta †exigitur† unica amicitia,
C IN CELIVM ET QVINTIVM marg. G, Ω: spatium unius uersus in D, non item in O, ubi tamen prima littera uocabuli Celius omissa est
1 Ellius O Melius D: E elius C 2 ueron. GVenDa: treron. al. ueron. RB: treron. OCLa1 depereunt ed. Parm. 1473: depereret GOACLa1: depereret al. ant RBVen 5 qui a: cui Ω 6 perspecta a †exigitur†] est exigitur est G: est (ē R) igitur est ORVenA Laur. 33.12: est igitur CLa1a per facta exhibita est Lachm.: perspecta est signis Froehlich: perspecta eximie est H. A. Koch: perspecta egregie est Baehrens: perspecta est igni tum Palmer
CI
Multas per gentes et multa per aequora uectus
aduenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
5quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
heu miser indigne frater adempte mihi,
nunc tamen interea haec prisco quae more parentum
tradita sunt tristi munere ad inferias,
accipe fraterno multum manantia fletu.
10CI FLETVS DE MORTE (AMORE D) FRATRIS marg. G, RVenADB Laurentiani: spatium in O non est, sed prima littera uocabuli Multas omissa est
1 Vltas O 2 seras Markland 4 mutam Ω: mutum D ne quicquam Ω 7 hec Oh: hoc Ω priscoque Ω 8 tristi Ω: om. D spatio relicto munere Ω: munera Dh: tristis munera Lachm.
CII
Si quicquam tacito commissum est fido ab amico,
cuius sit penitus nota fides animi,
CII cum CI continuant Ω: spatium in D, non item in O, ubi tamen prima littera uocabuli Si omissa est
1 I O taciti Heinsius: tacite Munro ab antiquo GO, non R 3 Post illorum distinguebat Munro 4 arpocratem Ω
CIII
Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo,
deinde esto quamuis saeuus et indomitus:
CIII cum CII continuant Ω, nullo spatio relicto
1 sext. Ω 2 est o Ω: est O: es o D 3 numi al. mimi B: mimi al. numi RVen: mīmi O
CIV
Credis me potuisse meae maledicere uitae,
ambobus mihi quae carior est oculis?
CIV cum CIII continuant Ω, nullo spatio relicto
1 uitae] Victi uel Vetti Starkie 3 non] nec Doering si om. O perdita O amare Ω: corr. Da 4 caupone Bodl. Lat. Class. e. 15 mostra Ven, D nondum correctus sed tua, Coponi, crimina nostra facis Wilkes secutus Vossium
CV
CV cum CIV continuant Ω, nullo spatio relicto
1 pipleium RC Laurentiani: pipileium GO scandere Da: scindere Ω 2 furcilis GOBLa1
CVI
CVI cum CV continuant Ω, nullo spatio relicto
1 bello Ald. I: obel(l)io Ω: fort. Obelli isse Balth. Venator: esse GOh Lachm.: ipse RVen et plerique: ire Schwabe qui uidet, esse quid credat Thomas
CVII
Si quoi quid cupido optantique optigit umquam
insperanti, hoc est gratum animo proprie.
quare hoc est gratum †nobis quoque† carius auro
quod te restituis, Lesbia, mi cupido.
5restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
nobis. o lucem candidiore nota!
CVII cum CVI continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corr. D sic suppleuit AD LESBIAM
1 quoi quid Ribbeck: quic(d O)-quid Ω: vquicquam Dah 2 insperati Heinsius 3 nobis quoque codd. quod ita retinebat Blaydes ut post quoque interpungendum censeret, non post gratum: nobisque hoc Statius: nobisque est Haupt: Lido quoque ego ed. 1: quouis quoque Baehrens carior auro Gul. S. Walker, quod cum sequentibus coniungebat 5 inspiranti O: inspirati Bod. Lat. Class. e. 15: num inopinanti? 6 o luce codd. nisi quod aluce est in Bod. Lat. Class. e. 15 7 quis me uiuit uno uno felicior D post magis spatium in D ab dis] me est Ω: hac est Oh 8 optandus uita dicere codd.: magis hac quid Optandum uita Al. Guarinus: m. hac res Optandas uita Lachm.: magis hac rem Optandam in uita Postgate: num istac Optandam uita?
CVIII
Si, Comini, arbitrio populi tua cana senectus
spurcata impuris moribus intereat,
non equidem dubito quin primum inimica bonorum
lingua excerpta auido sit data uulturio,
5CVIII cum CVII continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corrector D sic suppleuit IN QVENDAM
1 sic Al. Guarinus: Sic homini populari arbitrio tua cana Ω: Sic homini arbitrio tua cana D: Sic homini arbitrio populari cana s. ed. antiq. saec. xv: Si, Comini, populi arbitrio tua c. Statius 4 excerpta scripsi: exercta O: exerta Ω: excepta D: execta a, Lachm.
CIX
Iucundum, mea uita, mihi proponis amorem
hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
di magni, facite ut uere promittere possit,
atque id sincere dicat et ex animo,
5CIX cum CVIII continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corr. D sic suppleuit AD LESBIAM
1 amorem D: amore Ω 5 perducere codd.: producere ed. Trinc. 6 eterne O: aternum D m pr. alternum Bod. Lat. Class. e. 15, Turnebus, cf. Carm. Epigr. 1296, Buecheler
CX
Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
accipiunt pretium, quae facere instituunt.
tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica es,
quod nec das nec fers, saepe facis facinus.
5aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,
Aufilena, fuit: sed data corripere
CX cum CIX continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corr. D sic suppleuit AD AVFILFNAM
1 et 6 Auffilena GORVen: aut fillena O 3 promisti Bod. Lat. Class. e. 15: promisisti Ω tu, promisisti mihi quod mentita, inimica es Munro 4 nec fers codd.: et fers B. Guarinus, Munro. Post saepe distinguebat Munro 5 promisse Parthenius: promissa codd. 7 effectis scripsi: efficit Ω: effecit C, Paris. 7989, Carpentoractensis et Bodl. Lat. Class. e. 15: officiis Bergk 8 toto Da: tota Ω: totam Westphal
CXI
Aufilena, uiro contentam uiuere solo,
nuptarum laus ex laudibus eximiis:
CXI cum CX continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in D, quod corr. D sic suppleuit AD AVFILENAM
1 Auffilenam GVen Laurentiani: Aut fillenam O contentas Scal., Lachm. 2 sic Passeratius: laus est laudibus eximiis codd.: laus est laudibus ex nimiis Baehrens 3 par Dap: pars Ω 4 parere add. Doering et Schmidt (cf. Carm. Epigr. 980.6). Post fratres Bod. Lat. Class. e. 15 et ed. Pr. supplerunt efficere, Heyse suscipere, Rossbach concipere
CXII
CXII cum CXI continuant Ω, nullo spatio relicto
1 es Ald. I: est codd. neque Ω: nec D: nam p Scal. homõ qui scripsi, cf. LXXXI.2: homoque RVenAC Laurentiani: homo GO: homo sed D Bod. Lat. Class. e. 15: homo est qui Scal.: homost quin Schwabe: est cum Palmer fort. homost cui Descendis 2 descendit Ω: descendat a: te scindit Haupt: descendis Parthenius es] est G Munro scribebat Mutus homo es, Naso, neque tecum mutus homost qui descendit; Naso, mutus es et pathicus, E. B. Birks mulus, Baehrens mundus, ego nullus
CXIII
Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant
Maeciliam: facto consule nunc iterum
CXIII cum CXII continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in D, quod corr. sic suppleuit AD CINNAM
1 cina a molebant Maehly 2 Meciliam G: Mecilia Ω: Mucillam Pleitner, Schwabe 3 milia GO in imum Carpentoractensis, fortasse recte, ut sit idem quod ad minimum 4 singula ed. antiquissima saec. xv, uulgo: singulum Ω
CXIV
Firmanus saltu non falso Mentula diues
fertur, qui tot res in se habet egregias,
aucupium omne genus, piscis prata arua ferasque.
nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.
5CXIV cum CXIII continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corr. D sic suppleuit DE SALIO
1 Formianus Scal.: Firmano Munro saltu Palladius, Lachm.: saluis GOha Laurentiani: salius CABD: salius an saluis sit in R non dispexi: saltus Auantius, quo scripto Mentula uocatiuus erit mensula Ω: corr. hp 2 qui quot BLa1p 3 aucupium Woelfflin: aucupiam Ω: an cupiam Oh: aucupia p, Munro 4 ne (nec O) quicquam Ω exsuperat C: exuperat Ω 5 quare, concedo, sit diues Morgenstern domnia Baehrens 6 saltum O: saltem Ω, quod retinebat Pleitner modo codd. quod Munro ablatiuum faciebat: domo Lachm.: bono Riese: modulo Schmidt saltus l. commoda, dum ipse egeat Postgate fort. dum domi ipse egeat
CXV
Mentula habet instar triginta iugera prati,
quadraginta arui: cetera sunt maria.
cur non diuitiis Croesum superare potis sit,
uno qui in saltu totmoda possideat,
5prata arua ingentes siluas saltusque paludesque
usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
CXV cum CXIV continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, sed sine titulo
1 habes Lachm. instar (istar O) Ω: noster Muretus: iusti Statius: iusta h.e. iuxta Scaliger: bostar i. e. boum stationem siue βοοστασιν (Callim. Del. 102) ego 3 potis sit Da: potuisset Ω 4 tot moda (monda A) Ω: tot modi al. da Ven: tot bona Auantius 5 iugentis O saltusque (saltus AC) paludesque (plaudesque O) Ω: altasque paludes D: latasque p. Rossbach: salsasque p. Bergk 7 ipsest Froehlich: ipse si Ω: ipse est a ultro ed. 1473: ultor Ω: lustro Scaliger: multo Bruner: mutto ego
CXVI
Saepe tibi studioso animo uenante requirens
carmina uti possem mittere Battiadae,
qui te lenirem nobis, neu conarere
telis infestum mittere in usque caput,
5hunc uideo mihi nunc frustra sumptum esse laborem,
Gelli, nec nostras hic ualuisse preces.
CXVI cum CXV continuant Ω, nullo spatio relicto: spatium in Da, quod corr. D sic suppleuit AD GELIVM
1 studiose a (m. pr.) requires codd. ueniam ante requirens Hermes 2 batriade Ω 3 leniret al. rem Ven: leniret a 4 sic Lachm.: telis (celis O) infesta mitteremusque Ω infestum D: inusque Parmensis 716 telis infestans icere mi usque caput Birt: num telis infestatum icere in usque c.? 6 hic Dap Lachm.: hinc Ω: huc Muretus inualuisse Birt 7 euitamus Dh: euitabimus Ω amicta Ω, nisi quod O habet amitha: amictu hp Lachm. Scripsi amictei, cf. basiei VII.9 Olim conieceram at hic iam uel ἀθικτοι uel ἀμικτι 8 affixus Ω: afflixus Ven noḅịṣstris Ven dabis Ω
Finito libro referamus gracia Christo Amen O: Explicit Catulli Veronensis libellus G: Deo gratias amen RVen: Catulli Veronensis liber finit (explicit La1) BLa1
FRAGMENTA
II
Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape,
qua domus tua Lampsaci est quaque Priape.
Terentianus Maurus 2755-2758, Atil. Fortunatianus p. 317 Gaisf. et p. 349, Marius Victorinus p. 163 Gaisf. et p. 207, Censorinus p. 97 Iahn.
1 locum quattuor codices Censorini 2 silua suppleuerunt Itali: fort. cella
IV
Animula miserula properiter abiit.
Non. 517, Diomedes 496 G., 513 Keil
abit codices Nonii: obiit codices Diomedis: abiit Lachm.
V
Lucida qua splendent carchesia mali.
Non. 546, a quo uersus tamquam Catulli Veronensis allatus est. Cinnae ascribunt Isidorus Orig. xix. 2. 10 et Schol. Lucani v. 418, quorum ille scribit Lucida confulgent alti carchesia mali, hic L. cum fulgent summi c. m.
VI
Schol. Veronensia in Verg. Aen. viii. 34 in Hageni Appendice Seruiana p. 439 Carbasus et masculino et feminino genere dictus est. Catullus cannubiae———carbasus— | ros
VII
Seruius ad Verg. G. ii. 95 Hanc uuam (Rhaeticam) Cato praecipue laudat in libris quos scripsit ad filium: contra Catullus eam uituperat et dicit nulli rei esse aptam miraturque cur eam laudauerit Cato. Cf. Mart. xiv. 100 et E. Ω. B. Nicholson, Keltic Researches, p. 152.
VIII
Plinius Hist. Nat. xxviii. 19 Hinc Theocriti apud Graecos, Catulli apud nos proximeque Vergili incantamentorum amatoria imitatio.
IX
Seruius ad Verg. Aen. iv. 409 Sic etiam Horatius ‘Vade, uale; caue ne titubes mandataque frangas,’ nam caue ue longa est, nec uocalis sequitur ut in bucolico ‘uale, uale, inquit, Iolla.’ Sed dicimus a tertia esse coniugatione imperatiuum, ut ‘cauo, cauis.’ Hinc etiam Catullus cauere dixit. Cf. Cat. L. 18, 19, LXI. 152.
X
Seruius ad Verg. Aen. v. 610 Notandum sane etiam de Iride arcum genere masculino dicere Vergilium: Catullus et alii genere feminino ponunt, referentes ad originem, sicut haec Attis et haec Gallus legimus.
haec Cattis plerique codices Seruii, unde Sittl scribendum credidit cattis, Thilo et Hagen cattus ediderunt. Lachm. Attis dedit, quem sequor. et sic scriptum est in codice Seruiano F et a correctore codicis L. Vide Catull. LXIII.
XI
Seruius ad Verg. Aen. vii. 378 Catullus hoc turben dicit ut hoc carmen.
Ad LXIV. 107 referebat Spengel. Tibullus pro Catullo scribebant Nansius, Nicolaus Loensis, R. Vnger.
XII
Varro de L. L. vii. 50 Vesperugo stella quae uespere oritur, a quo eam Opilius scribit Vesperum; itaque dicitur †alterum† ‘Vesper adest,’ quem dicunt Graeci διεσπεριον.
alternum Riese h.e. ἀμοιβαῖον, fortasse alternatim. Ad Catull. LXII.1 primus referebat Vulpius, dein Baehrens et Riese.
XIII
Varro de L. L. vi. 6 Nox quod, ut Catulus (Catullus aliquot codices) ait, omnia nisi interueniat sol pruina obriguerint, quod nocet, nox.
Hunc locum Varronis primus Baehrens ad Catullum, sed in opere deperdito neque inter carmina reuocabat: ego ad Catulli LXII. 32 sqq. ubi uersus nonnulli exciderunt.
XIV
[et Lario imminens Comum]
Codex Vibii Sequestris Mus. Brit. Add. 16986 post In athamatia lacus lune tenuia ligna accendit ex quo bibens aut insanit aut sopitur haec habet minoribus litteris tanquam perscripta pagina addita Lacus comi Catullus et Lario iminens Comum.
Fragmentum dubium et fortasse ad Petrarcham referendum, qui in Itinere Syriaco p. 559 ed. Basil. haec habet Nam hoc Mediolano proximum, Latio (l. Lario) imminens, Alpibus adiacens, Comum est, non Cume. Fuit inter libros quos legit Petrarcha Vibius Sequester, teste de Nolhac, Pétrarque et l’Humanisme pp. 133, 302.